[162]
[163] pandite nunc helicona deae Parnasus mons est Thessaliae iuxta Boeotiam, quem locum aliquando Aones tenuerunt, qui in duo finditur iuga, Cithaeronem Liberi et Heliconem Apollinis et Musarum. ex quo fons manare dicitur, quem Pegasi ungula protulisse fertur, qui vocatur Hippocrene.
[164] tuscis Tusci a frequenti sacrificio sunt dicti ἀπὸ τοῦ θύειν: unde Tuscos populos bene dicimus. Tusciam vero non debemus dicere, quia nequaquam in idoneis auctoribus legitur, sed aut Etruria dicenda est ab Etrusco principe, aut Lydia a Lydo, aut Tyrrhenia ab eius fratre, qui, ut supra diximus, cum parte populi de Maeonia venit ad Italiam. quod ergo hic dicit Vergilius 'Tuscis comitetur ab oris', de Tuscorum finibus intellegendum est.