previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[591]

[593] fessis pro 'adflictis'. etiam fortuna casus: nam omnis casus in potestate Fortunae est.

[595] tectis venientem prospicit hostem aut e tectis prospicit: aut contra tecta venientem.

[596] incessi muros invadi.

[598] infelix pugnae ivvenem quia non putabat, Turnum civitatem oppugnari passurum fuisse, si viveret.

[599] mentem turbata figurate, utoculos suffusa” .

[600] caputque sicut supra dictum est, 'caput' dicebatur qui auctor et princeps alicuius rei gestae fuisset, uto Latio caput horum” .

[601] demens effata furorem verba noluit ponere, unde videtur diras significare.

[602] purpureos moritura manu rem quae flaminicae conpetit, transtulit ad reginam. flaminica enim venenato operiri debet: nam cum 'amictus' dicit, opertam dicit, quae res ad pallium refertur.

[603] et nodum informis leti alii dicunt, quod Amata inedia se interemerit. sane sciendum quia cautum fuerat in pontificalibus libris, ut qui laqueo vitam finisset, insepultus abiceretur: unde bene ait 'informis leti', quasi mortis infamissimae. ergo cum nihil sit hac morte deformius, poetam etiam pro reginae dignitate dixisse accipiamus. Cassius autem Hemina ait, “Tarquinium Superbum, cum cloacas populum facere coegisset, et ob hanc iniuriam multi se suspendio necarent, iussisse corpora eorum cruci affigi. tunc primum turpe habitum est mortem sibi consciscere” . et Varro ait, “suspendiosis, quibus iusta fieri ius non sit, suspensis oscillis, veluti per imitationem mortis parentari” . docet ergo Vergilius secundum Varronem et Cassium, quia se laqueo induerat, leto perisse informi.

[605] flavos lavinia crines antiqua lectio 'floros' habuit, id est florulentos, pulchros: et est sermo Ennianus. Probus sic adnotavit: “neotericum erat 'flavos', ergo bene 'floros': nam sequitur 'et roseas laniata genas': Accius in Bacchis 'nam flori crines, video, ei propessi iacent', in iisdem 'et lanugo flora nunc demum inrigat', Pacuvius Antiopa 'cervicum floros dispergite crines'” .

[606] et roseas laniata genas moris fuit apud veteres ut ante rogos regum humanus sanguis effunderetur, vel captivorum vel gladiatorum: quorum si forte copia non fuisset, laniantes genas suum effundebant cruorem, ut rogis illa imago restitueretur. tamen sciendum, cautum lege duodecim tabularum, ne mulieres carperent faciem, his verbismulier faciem ne carpito” .

[608] hinc totam id est de domo regia. infelix fama rerum infelicium nuntia, utinfelix vates” .

[609] demittunt mentes desperant, sicut e contra sperantes aliquid 'erigunt mentes'.

[610] coniugis attonitus fatis urbisque ruina et privatis et publicis luctibus.

[611] canitiem ex aetate pathos movit: non enim tam miserum est, regem in miseriis esse, quam senem. inmundo pulvere bene 'inmundo' addidit: sic in georgicis monitionibuset cinerem inmundum iactare per agros” , quia etiam pulvis ille quo utuntur puellae, cinis vocatur, unde etiam ciniflones dicti sunt: Horatiuscustodes, lectica, ciniflones, parasitae” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: