previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[401]

[402] avertens 'se' subaudis, hoc est cum averteretur, uttum prora avertit” . rosea pulchra.

[403] ambrosiaeque comae aut unguento deorum oblitae, hoc est ambrosia, aut certe abusive dixit 'divinae comae'. ambrosiaeque comae divinum vertice odorem] est hypallage, ut sit divinae comae ambrosiae odorem spiravere.

[404] spiravere exhalaverunt. vestis defluxit quia dixit suprasinus collecta fluentes” .

[405] vera bene 'vera' de qua ante dubitabatur. incessu hoc verbum apud Vergilium saepe pro honore ponitur, utast ego quae divum incedo reginaet moxforma pulcherrima Dido incessit” . matrem agnovit nunc matrem agnoscit; nam deam esse iam superius dixerat.

[406] fugientem celeriter abscedentem, ut alibiad terram fugit” . voce pro oratione.

[407] quid natum totiens saepe. et aut κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus saepe eum esse delusum; aut certe secundum ipsum Vergilium, qui ait in secundocum mihi se non ante oculis tam clara videndam obtulit” . multi tamen volunt in hoc ipso loco saepe eum esse deceptum, ut in habitu, in interrogatione, in responsione, in auguriis. vel 'totiens crudelis', quotiens fallis aut dissimulas. tu quoque sicut Iuno ceterique dii, qui Troianis inimici sunt; quos et in secundo libro ostendit, ubi aitinimicaque Troiae numina magna deum” . falsis ludis imaginibus] ideo quia virginem, quia venatricem, quia Tyriam se dixerat.

[408] cur dextrae ivngere dextram maiorum enim haec fuerat salutatio, cuius rei αἴτιον, id est causam Varro, Callimachum secutus, exposuit, adserensomnem eorum honorem dexterarum constitisse virtute” . ob quam rem hac se venerabantur corporis parte.

[409] veras avdire et reddere voces?? sunt multae reciprocae elocutiones, ut hoc loco; sunt multae unius partis utrique sufficientes, ut 'tenemur amicitiis', ridiculum enim est si addas 'mutuis', cum amicitiae utrumque significent, sicut Fronto testatur. item sunt elocutiones, quarum una pars plena est: quae si convertantur, habent aliquid superfluum. in Sallustioin tugurio mulieris ancillae” : bene addidit 'ancillae'. at si dicas 'in tugurio ancillae mulieris', erit superfluum 'mulieris'; ancilla enim et condicionem ostendit et sexum. itemres erat praetoribus nota solis” . hoc suffecerat. male ergo addiditignorabatur a ceteris” . quod si convertas, nihil esse superfluum invenitur.

[410] talibus incusat incusare proprie est superiorem arguere, ut in Terentio pater ad filiumquid me incusas Clitipho?” accusare vero vel parem vel inferiorem, ut in eodem ad maritum uxorme miseram, quae nunc quam ob causam accuser nescio” . et hoc proprietatis est, licet usus male ista corrumpat. sciendum tamen est Terentium propter solam proprietatem omnibus comicis esse praepositum, quibus est quantum ad cetera spectat inferior.

[411] at venus ordo est 'at Venus dea'. obscvro aere nebula, cuius definitio est.

[412] circum dea fudit figura est tmesis, quae fit cum secto uno sermone aliquid interponimus, ut alibiseptem subiecta trioni” . sed hoc tolerabile est in sermone conposito, ceterum in simplici nimis est asperum; quod tamen faciebat antiquitas, utsaxo cere comminuit brum” .

[413] cernere ne quis eos causa cur fecerit. ex hoc enim pendent cetera quae sequuntur.

[414] moliri hic pro struere posuit et per hoc facere, ut inframolirique arcem” . aut veniendi poscere cavsas scilicet ne saepe narrando crebrum patiatur dolorem. unde melius ad Aeneam referturmedio sic interfata dolore est” . 'poscere' autem nunc inquirere, alias petere. et praeponitur magis accusativo casui, dicimus enim posco magistrum lectionem, non a magistro posco.

[415] ipsa paphum civitatem Cypri. et non sine ratione est quod in decimo libro plura sibi loca grata vel sacrata commemoret, hic ad Paphum solam abisse dicatur, quia Varro et plures referunt in hoc tantum templo Veneris quibusvis maximis in circuitu pluviis numquam inpluere. sublimis divino incessu. sublimis] id est sublimiter, nomen pro adverbio.

[416] laeta ecce proprium Veneris epitheton. vel 'laeta', quia tectum nebula filium in tuto habebat, vel quod insulam suam repetat; vel ideo Paphum revisit laeta, quia serenis laeta congruunt, et necesse est ut laeta sit Venus ubi semper serenum est, quippe ubi pluere numquam dicatur. sabaeo Arabico. Arabiae autem tres sunt, inferior petrodes eudemon, in qua populi sunt Sabaei, apud quos nascitur tus. dicti autem Sabaei ἀπὸ τοῦ σέβειν, id est venerari, quod deos per ipsorum tura veneramur.

[417] ture calent arae sertisque recentibus halant ecce unde supra dixithaud equidem tali me dignor honore” , quia Aeneas hostias obtulerat, quarum hic mentio non fit. quod autem 'recentibus' dixit laus loci est, qui semper flore vestitur, ut omni tempore Veneri flores praesto esse videantur. sertis sertum et serta cum nihil adicitur dicimus, ut hoc loco: item alibi expressiusserta procul, tantum capiti delapsa, iacebant” . si autem sertos dixero, addo flores, si sertas, addo coronas, ut Lucanusaccipiunt sertas nardo florente coronas(10.164). et hoc in multis nominibus observandum est, ut genus ex adiectione formetur: qua detracta in neutrum cedat necesse est, ut piscinalis locus, piscinalis cella, piscinale; sagmarius mulus, sagmaria mula, sagmarium. halant pro olent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: