previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[677]

[678] nec praenestinae fundator defvit urbis de civitatibus totius orbis multi quidem ex parte scripserunt, ad plenum tamen Ptolomaeus Graece, latine Plinius. de Italicis etiam urbibus Hyginus plenissime scripsit, et Cato in originibus. apud omnes tamen si diligenter advertas, de auctoribus conditarum urbium dissensio invenitur, adeo ut ne urbis quidem Romae origo possit diligenter agnosci. nam Sallustius diciturbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani et cum his Aborigines” ; alii dicunt ab Euandro, secundum quos Vergiliustunc rex Euandrus Romanae conditor arcis” ; alii a Romulo, uten huius nate auspiciis illa inclita Roma” . si igitur tantae civitatis certa ratio non apparet, non mirum si in aliarum opinione dubitatur. unde nec historicos nec commentatores varia dicentes imperitiae condemnare debemus: nam antiquitas ipsa creavit errorem, et plerique fundant, plerique augent et ad se transferunt nomina. quam rem etiam non parvum errorem adferre manifestum est, ut ecce Laurentum a Pico factum est, utLaurentis regia Pici” ; item a Lavino, Latini fratre, Lavinum dictum; item a Latino Laurentum; item a Lavinia Laurolavinium. nec praenestinae fundator defvit urbis Praeneste locus est haud longe ab urbe, dictus ἀπὸ τῶν πρίνων, id est ab ilicibus, quae illic abundant. ibi erant pontifices et dii indigetes, sicut etiam Romae. erant etiam illic duo fratres, qui divi appellabantur. horum soror dum ad focum sederet, resiliens scintilla eius uterum percussit, unde dicitur concepisse. postea enixa est puerum iuxta templum Iovis abiecitque. virgines aquatum euntes iuxta ignem inventum sustulerunt, qui a fonte haud longe erat: unde Vulcani dictus est filius. Caeculus autem ideo, quia oculis minoribus fuit: quam rem frequenter efficit fumus. hic postea collecta multitudine postquam diu latrocinatus est, Praenestinam civitatem in montibus condidit. et cum ludorum die vicinos populos invitasset, coepit eos hortari ut secum habitarent, et pro gloria iactare se filium esse Vulcani. quod cum illi non crederent, invocato Vulcano, ut eum filium comprobaret, omnis illius multitudinis coetus est flamma circumdatus. quo facto commoti omnes simul habitaverunt et Vulcani filium esse crediderunt. hinc est 'omnis quem credidit aetas', quasi post dubitationem, et quia sine dubio aetas varia in spectaculis fuit. dicimus autem et 'hoc Praeneste', ut 'quique altum Praeneste viri', et 'haec Praenestis', unde estcum primam aciem Praeneste sub ipsa stravi” .

[682] altum praeneste Cato dicitquia is locus montibus praestet, Praeneste oppido nomen dedit” . ergo 'altum', quia in montibus locatum. quique arva gabinae ivnonis Gabii populi, diu in agris morati, tandem Gabios condiderunt: unde perite 'arva' dixit, non moenia. sane illic Iuno religiosissime colitur. est autem locus haud longe ab urbe.

[683] gelidumque anienem 'Anio' fluvius haud longe ab urbe est, sed hic euphoniam secutus est: nam EnniusAnionemdixit iuxta regulam.

[684] hernica saxa colunt Sabinorum lingua saxa hernae vocantur. quidam dux magnus Sabinos de suis locis elicuit et habitare secum fecit in saxosis montibus: unde dicta sunt Hernica loca et populi Hernici. dives anagnia aut fertilis: aut adludit ad historiam. nam Antonius Augusti sorore contempta postquam Cleopatram duxit uxorem, monetam eius nomine in Anagnia civitate iussit feriri.

[685] quos amasene pater aut 'pascis', aut sit antiptosis 'quos pascit Amasenus'. est autem fluvius, qui Anagnienses agros inrigat. arma scuta.

[686] nec clipei scuta maiora, dicta ab eo quod celent corpus, ἀπὸ τοῦ κλέπτειν.

[688] fulvosque lupi de pelle galeros galerus genus est pillei, quod Fronto genere neutro dicit 'hoc galerum'.

[689] vestigia nuda sinistri institvere pedis atqui ipse est in pugnantibus primus; sed bene nudus est, quia tegitur scuto. dextrum autem tectum conveniebat esse, quasi ab armis remotum.

[690] pero autem est rusticum calciamentum. et traxit hoc a Graeciae more, unde isti, sicut dictum est, transierant, ubi hoc armorum fuerat genus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: