previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[334]

[335] equidem nunc 'ego quidem' significat, alias expletiva particula est. tali me dignor honore id est sacrificio. et aut vult se probare non numen, sed virginem Tyriam; aut certe quia Paphiae Veneri quae Cypri colitur, ture tantum sacrificatur et floribus; quia aitubi templum illi centumque Sabaeo thure calent arae, sertisque recentibus halant” . havd equidem t. m. d. h.] ideo non amplectitur sacrificium, ut diutius lateat. dignor dignam me iudico, utconiugio Anchisa Veneris dignate superbo” , id est digne habite.

[337] purpureo aut pulchro aut russati coloris. svras vincire cotvrno coturni sunt calciamenta etiam venatoria, crura quoque vincientia, quorum quivis utrique aptus est pedi. ideo et numero usus est singulari.

[338] punica regna vides ad illud “'et quo sub caelo tandem'” . quidam 'vides' pro visurus es accipiunt; nam quemadmodum in media silva urbem videt et Tyrios? punica regna vides his attentum facit Aeneam. Tyrios nihil interest utrum Tyrios an Sidonios dicat. ut diximus enim nomina de vicino mutuantur. agenoris urbem quam fecerunt Agenoridae. Agenor autem, Neptuni et Libyae filius, rex Phoenices fuit, de cuius genere originem Dido ducebat. et sic dictum est, utet tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris” , id est ad Cumas, quas fecerunt hi qui de Chalcide venerant, civitate Euboeae.

[339] sed fines libyci ante dicta dubia esse potuerunt, nunc aperte regionem ostendit dicendo Libycos fines. Tyrii enim et alibi esse potuerunt. intractabile insuperabile, asperum, saevum. sed fines libyci] amovit suspicionem, ne putaret se in Tyrum venisse.

[340] dido vero nomine Elissa ante dicta est, sed post interitum a Poenis Dido appellata, id est virago Punica lingua, quod cum a suis sociis cogeretur cuicumque de Afris regibus nubere et prioris mariti caritate teneretur, forti se animo et interfecerit et in pyram iecerit, quam se ad expiandos prioris mariti manes extruxisse fingebat.

[341] germanum fugiens hoc loco quasi stupuit Aeneas; de germani enim appellatione fuerat facta maior invidia: unde auditoris aviditati praescribit Venus dicens longam esse iniuriam, id est causam, ab eo quod sequitur id quod praecedit, ut supraspem vultu simulat” . longa est inivria longa narratio iniuriae.

[342] longae ambages id est circuitus. hoc est ambages narrationis. fastigia summae partes aedificiorum dicuntur, sed modo primordia, quia scit longam esse historiam Carthaginis, ut Sallustiussed de Carthagine silere melius puto, quam parum dicere” .

[343] hvic conivnx sychaeus erat quotiens poeta aspera invenit nomina vel in metro non stantia, aut mutat ea aut de his aliquid mutilat. nam Sychaeus Sicarbas dictus est; Belus, Didonis pater, Mettes; Carthago a cartha, ut lectum est et in historia Poenorum et in Livio. sane Sychaeus Sy brevis est per naturam; sed hoc loco ectasin fecit ea licentia quae est in propriis nominibus. licet enim in quavis proprii nominis parte syllabae mutare naturam: quod et in appellativis evenit, si tamen de propriis originem ducant, utSicanio praetenta sinu” , quia venit a Sicano rege Siciliae. ditissimus agri veteres addebant cuius rei dives, utdives equum” .

[344] miserae dativus est, non adverbium.

[345] cui pater intactam dederat argumentum amoris.

[346] primis ominibus vel prosperis et secundis auguriis vel primariis, ut aliis verbis repetierit 'cui pater intactam dederat'. ominibus auguriis. et secundum Romanos locutus est, qui nihil nisi captatis faciebant auguriis, et praecipue nuptias. Lucanuscontentique auspice Bruto>(2.371). Iuvenalisveniet cum signatoribus auspex” . Tyri adverbium est.

[347] scelere ante alios immanior omnes quos inter medios venit furor iunge totum: nam aliter non procedit, si segreges 'quos inter medios venit furor', cum ipse dicat, licet simulatas, fuisse tamen amicitias, simul namque sacrificabant: ac si diceret, sceleratior Atreo et Thyeste, vel Eteocle et Polynice. multi 'inmanior' ad furorem, non ad Pygmalionem referunt. ordo autem est 'inter quos medios'.

[348] ille sychaeum hoc loco secundum naturam posuit.

[349] impius ante aras probavit impium, qui ante aras. et singula pronuntianda.

[350] clam quidam ad sororem referri putant. secvrus amorum germanae aut contemnens, id est neglegens, non curans amores sororis, utsecuri pelagi atque mei” , id est contemptores: aut certe securus erat de amore germanae circa maritum nimio, ob quem se post mortem Sychaei interimere posse credebatur; nec enim sequitur, ut occiso Sychaeo ipse statim potiretur auri, nisi etiam Dido periret. 'amores' autem plurali numero ad voluptatem pertinent, utsecurus amorum, qui iuvenum tibi semper erant” , singulari etiam ad religionem.

[351] aegram maestam, anxiam.

[352] multa malus simulans vana spe lusit amantem quia dicebat absentem, quem constabat occisum. atqui legimusquis fallere possit amantem?” sed hic nimia Pygmalionis ostenditur malitia, quae etiam amantem fefellit. vana spe quia dicebat eum reverti. lusit decepit.

[353] in somnis si ab eo quod est somnium, synizesis est, ut peculi pro peculii; si autem a somno venit, 'in somnis', id est dum somnos caperet. imago τὸ εἴδωλον.

[355] crudelis aras epitheton hoc de causa est, nam arae piae sunt.

[356] nudavit indicavit: unde contra in sexto habemuset vulnera dira tegentem” , hoc est celantem. quid enim tegeret undique truncatus? retexit ecce hic planius quid sit 'nudavit' ostendit. caecumque domus scelus omne retexit utrum ad praeteritum hoc refertur, an ut quibusdam videtur, quod ipsam Didonem parabat occidere? nam ideo et fugam suadere visus est.

[357] celerare fugam celeriter abire, ut dicimus 'cursum celero'. svadet secundum naturam duae sunt syllabae, sed multi trisyllabum putant. quod etiam si inveniatur, solutio dicenda est, quo modo dicimus aena et aena. hoc autem solum huiusce modi verbum in Latino invenitur.

[358] recludit ad opinionem somni recludere videtur, utaeternumque adytis effert penetralibus ignem” .

[359] thesauros hoc nomen 'n' non habet, sicut Atlas, gigas, Thoas, Abas, Pallas, licet in obliquis casibus inveniatur; sicut nec formosus, quia derivatum est a forma, ut a specie speciosus, ab odio odiosus, a genere generosus, ab scelere scelerosus. ignotum argenti pondus et avri aut quod ignorabat Dido, aut certe ad magnitudinem pertinet, id est tantum quantum nullus umquam novit.

[360] his commota supra dictis omnibus.

[361] quibus aut odium crvdele tyranni aut metus acer erat oderant laesi, metuebant laedendi, hoc est qui timebant, ne laederentur: unde est illud in quartoet quos Sidonia vix urbe revelli” , quia non voluntate, sed aut odio aut timore convenerant. odium crudele Tyranni id est crudelis tyranni, et figura est; nam in tyrannum odium iustum est.

[362] naves quae forte paratae id est erant.

[363] pygmalionis opes quas Pygmalion iam suas putabat: unde est in quartoulta virum” . quae enim avaro maior poena, quam pecuniam propter quam deliquerat perdere? remove hoc, et falsum estulta virum” . sciendum autem quod clam tangit historiam. moris enim erat, ut de pecunia publica Phoenices misso a rege auro de peregrinis frumenta conveherent. Dido autem a Pygmalione ad hunc usum paratas naves abstulerat: quam cum fugientem a fratre missi sequerentur, aurum illa praecipitavit in mare, qua re visa sequentes reversi sunt. licet et alio ordine historia ista narratur. dux femina facti pronuntiandum quasi mirum.

[365] devenere locos 'ad' minus est. surgentem erigentem se, utsurgentem in cornua cervum” .

[366] novae carthaginis Carthago enim est lingua Poenorum nova civitas, ut docet Livius.

[367] mercatique solum, facti de nomine byrsam adpulsa ad Libyam Dido cum ab Hiarba pelleretur, petit callide, ut emeret tantum terrae, quantum posset corium bovis tenere. itaque corium in fila propemodum sectum tetendit occupavitque stadia viginti duo: quam rem leviter tangit Vergilius dicendo 'facti de nomine Byrsam' et non 'tegere', sed 'circumdare'. facti de nomine id est de causae qualitate, quia byrsa Graece corium dicitur. dicendo ergo 'circumdare', ostendit corrigiam de corio factam.

[368] tergo pro tergore.

[369] sed vos qui tandem?? vacat hoc loco 'tandem', vel ut aliis videtur expletiva coniunctio, utet quo sub caelo tandem” , ubi 'tandem' pro tamen accipiunt. et est naturalis interrogatio qui estis? unde estis? quo itis? sic ipse in octavo licet mutato ordinequo tenditis, inquit? qui genus? unde domo?”

[371] imoque trahens a pectore vocem deest 'dixit'. et quotiens longe respondet, parenthesis est; quotiens nusquam, ellipsis dicitur, ut hoc loco.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: