previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[34]

[37] nunc age hinc est sequentis operis initium: ante dicta enim ex superioribus pendent. sane erato vel pro Calliope, vel pro qualicumque musa posuit. tempora rerum quia, ut diximus supra, secundum Lucretium tempora nisi ex rebus colligantur, per se nulla sunt.

[38] Latio antiquo quia duo sunt, vetus et novum, sicut et in iure lectum est.

[40] exordia pugnae id est cervi interitum.

[42] actos aut collectos, aut re vera compulsos: quod est veri simile propter illud 'longa placidas in pace regebat'.

[43] totamque sub arma coactam collectam, utTityre coge pecus” . 'totam' autem ὑπερβολικῶς dixit.

[47] hunc favno et nympha genitum lavrente marica quidam deus est Fatuclus. huius uxor est Fatua. idem Faunus et eadem Fauna. dicti autem sunt Faunus et Fauna a vaticinando, id est fando, unde et fatuos dicimus inconsiderate loquentes. ergo Faunae et Fatuae nomen quasi asperum fugit poeta, et Maricam dixit fuisse uxorem Fauni. est autem Marica dea litoris Minturnensium iuxta Lirin fluvium: Horatiuset innantem Maricae litoribus tenuisse Lirin” . quod si voluerimus accipere uxorem Fauni Maricam, non procedit: dii enim topici, id est locales, ad alias regiones non transeunt. sed potest dictum esse per poeticam licentiam 'Laurente Marica', cum sit Minturnensis. dicunt alii per Maricam Venerem intellegi debere, cuius fuit sacellum iuxta Maricam, in quo erat scriptum ΠΟΝΤΙΗ ΑΦΡΟΔΙΤΗ. sane Hesiodus Latinum Circes et Vlixis filium dicit, quod et Vergilius tangit dicendoSolis avi specimen” . sed quia temporum ratio non procedit, illud accipiendum est Hygini, qui ait Latinos plures fuisse, ut intellegamus poetam abuti, ut solet, nominum similitudine.

[48] accipimus propter varias opiniones hoc adiecit, ut Sallustiusurbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani” .

[49] vltimus auctor primus, ut 'supremum' summum dicimus: “pro supreme Iuppiter” .

[51] primaque oriens erepta ivventa est per transitum tangit historiam. Amata enim duos filios, voluntate patris Aeneae spondentes Laviniam sororem, factione interemit: unde et 'erepta' dixit, quasi per vim. hos alii caecatos a matre tradunt, postquam amisso Turno Lavinia Aeneae iuncta est. 'fato' autem dicit voluntate: nam dii id fantur quod sentiunt, non ut homines, de quibus lectum estaliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere” .

[53] iam matura viro iam plenis nubilis annis non est iteratum, sed secundum ius dictum, in quo et ex annorum ratione et ex habitu corporis aetas comprobatur. primum ergo ad habitum, secundum ad annos pertinet.

[54] Latio Latium pars est Ausoniae: unde dixit primo quod minus est, sic intulit 'totaque Ausonia'.

[56] petit ante alios pulcherrimus aut 'ante alios petit', aut 'pulcherrimus ante alios'.

[57] miro amore nova intemperantia.

[58] sed variis propter apes, incendium, oraculum Fauni. portenta signa quae sunt media, a portendendo: nam et bona et mala sunt portenta.

[59] lavrus erat Latinus post mortem fratris Lavini cum Lavinum amplificaret, ab inventa lauro Laurolavinium id appellavit. in penetralibus penetrale est omnis interior pars domus, licet sit intecta: unde laurum in penetralibus fuisse non mirum est.

[60] metu religione, quae nascitur per timorem.

[61] primas cum conderet arces 'primas' circa laurum scilicet: nam iam civitas fuerat.

[65] trans aethera aetherem pro aere posuit.

[66] obsedere apicem verbum oppugnationis est 'obsedere', quo usus est signate propter bellum futurum. per mutva invicem: et est absolutum. Melissus qui de apibus scripsit, aitduobus pedibus se tenent et duobus alias sustinent” .

[68] vates divinus: per quam autem artem non dixit, nec nomen eius; sed datur intellegi coniecturis eum quibusdam futura dixisse.

[69] partes petere agmen easdem intellegimus ab infero mari apes venisse, unde et Troiani. 'partes' autem 'easdem' summitates rerum petere dicit, sicut apes apicem lauri, per quam advenarum victoria enuntiatur.

[71] castis piis. et sciendum Latinum sacrificasse iuxta stante Lavinia.

[73] nefas absoluta parenthesis. et est hypallage 'comprendere crinibus ignem', cum ignis crines comprehendat.

[76] fumida in fumo est causa lacrimarum et belli.

[77] vulcanum spargere incendium belli significat. his autem duobus hoc ab augurio distat Ascanii, fumo et aspersione flammarum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: