previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[439]

[441] cymaeam urbem sicutButhroti arcem” , “fontem Timavi” . Euboea insula est, de cuius civitate Chalcide profecti sunt ad novas sedes quaerendas, et haud longe a Bais, qui locus a socio Ulixis Baio illic sepulto nomen accepit, invenerunt vacuum litus, ubi visa muliere gravida civitatem condiderunt: quae res fecundam ostendebat fore rem publicam: et eam Cumas vocaverunt, sive ab ἐγκύῳ, id est praegnante, sive ἀπὸ τῶν κυμάτων, id est undis; nam κύματα dicuntur. 'υ' autem Latini in 'u' vertunt, ut 'Byrria' 'Burria'.

[442] divinosque lacus consecratos, Avernum et Lucrinum. 'Avernus' autem in plurali numero 'Averna' facit, ut 'tartarus' 'tartara': unde est 'Averna sonantia silvis'. sane hic lacus ante silvarum densitate sic ambiebatur, ut exhalans inde per angustias aquae sulpureae odor gravissimus supervolantes aves necaret: unde et Avernus dictus est, quasi ἄορνος. quam rem Augustus Caesar intellegens, deiectis silvis ex pestilentibus amoena reddidit loca.

[443] insanam vatem alii magnam dicunt, sed melius deo plenam et vaticinatricem intellegimus. insanam vatem] quia duo genera vaticinandi sunt, aut simplex, ut Heleni, aut per furorem, ut Sibyllae. vatem] [quia] vates a vi mentis appellatos, Varro auctor est. sub ima in ima, utnamque sub ingenti lustrat dum singula templo” .

[444] fata canit foliisque notas et nomina mandat tribus modis futura praedicit: aut voce, aut scripto, aut signis, id est quibusdam notis, ut in obelisco Romae videmus: vel, ut alii dicunt, notis litterarum, ut per unam litteram significet aliquid. in foliis autem palmarum sibyllam scribere solere testatur Varro. foliis palmae. notas litteras. nomina verba.

[445] carmina virgo quia eius responsa versibus scribebantur. 'virgo' vero Phemonoe dicta est: nam sibylla appellativum est nomen, adeo ut Varro quot sibyllae fuerint scripserit. sibylla autem dicitur omnis puella, cuius pectus numen recipit: nam Aeolii σιοὺς dicunt deos, βουλὴ autem est sententia: ergo sibyllas quasi σιοῦ βουλὰς dixerunt. inde estmagnam cui mentem animumque Delius inspirat vates” . sane sciendum omnia responsa sibyllae plus minusve centum contineri sermonibus: unde Vergilius aitquo lati ducunt aditus centum, ostia centum, unde ruunt totidem voces, responsa sibyllae” .

[446] digerit ordinat, disponit. in numerum in ordinem, ut continuatio carminum fiat, unde estnumeros memini si verba tenerem” . seclusa pro 'inclusa': praepositio pro praepositione.

[448] verso cardine aperta ianua, per periphrasin.

[449] turbavit ianva frondes non ianua, sed ventus, qui per ianuam ingreditur.

[450] numquam pro 'non'.

[451] situs positiones et ordines. alibi 'situ' vetustate, uten ego victa situ” . alibi squaloreper loca senta situ” .

[452] inconsulti inscii rerum, ignari, sine consilio. et consultus est qui consulitur, inconsultus qui non accipit consilium. inconsulti] sine responso, quibus consultum non esset, ut inconsultos incautos dicimus, qui sine consilio aliquid adgrediuntur.

[453] nequa morae 'nequa' pro 'non' aut 'nulla', hoc est nullum damnum te ex mora fecisse credideris.

[455] <vi> vela vocet valde vocet.

[456] oracula fata, responsa.

[457] ipsa canat ne te mittat ad ea quae in foliis notat. volens quae velle habet: nam 'volitura', aut propter asperitatem sermonis noluit dicere: aut 'volens', quia cogi non potest si nolit: <aut]2 ut in sacrificiis 'uti volens propitiusque'.

[458] illa tibi Italiae populos et cetera. bene haec ad sibyllam distulit, quia ipse de cursu tantum interrogatus est. et quia 'bella' terribile nomen intulerat, statim evadendi spem adiecit 'et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem'.

[460] venerata quam tu veneratus sis, vel venerata pro te deos, id est rogatis pro te diis.

[461] haec sunt quae nostra liceat te voce moneri bene cum praescriptione, ne falsidicus vel minus peritus postea putaretur sacerdos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: