previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

turnus ut infractos postquam Turnus bello defecisse videt Latinos, antea semper infractos: namque ita maior est sensus, quam si 'infractos' valde fractos acceperis.

[2] sva nunc promissa reposci quia dixeratibo animis contra, vel magnum praestet Achillem” . 'nunc' autem pro 'tunc'.

[3] se signari oculis propter illud quod post dicturus estin te ora Latini, in te oculos referunt” . modo autem <'signari']2 significari est, ut quod esset silentio ambiguum oculis confirmaretur, sine dubio eorum a quibus coactus promiserat. vltro aut 'insuper', aut 'antequam aliquis exposcat'. et bene ducis dignitatem servavit, ut non ideo faceret, quia quidam reposcebant, sed sua sponte accenderetur in proelium.

[5] saucius ille κατ᾽ ἐξοχήν 'ille leo', id est princeps ferarum: vel certe veteri more ad magnitudinem pertinet, utac velut ille canum morsu” ; interdum nobilitatem significat, utmultum ille et terris iactatus” ; aut similem designat: Luciliusvelut ollim auceps ille facit cum inproviso insidiisque” : quamvis quidam 'ille' pro se superfluum hoc loco pronomen tradunt. 'saucius' autem 'pectus' saucium pectus habens, utnudatosque umeros oleo perfusa nitescit” . et bene alia verba interposuit, quia 'saucius pectus' et sonabat asperrime, et inperitis poterat soloecismus videri. et 'saucius pectus' congrue, in quo Turni dolor est. gravi vulnere 'gravi' id est forti, utferit ense gravem Thymbraeus Osirim” . 'venantum' autem 'vulnere' quod venantes fecerunt.

[6] tum demum novissime, id est postquam fuerit vulnere lacessitus: haec enim leonum natura est, ut nisi lacessiti irasci nequeant. movet autem arma vires suas experitur: nam arma sunt uniuscuiusque rei possibilitas, unde estet quaerere conscius arma” , id est dolos. est autem 'movet arma' etiam translatio ab hominibus, qui cum hostem petunt, arma movere dicuntur: sic alibi de taurosigna movet praecepsque oblitum fertur in hostem” . gavdetque spe ultionis. et dicendo 'gaudet' alacritatem voluit leonis exprimere gaudii verbo. ceterum nulli ferarum vel pecudum iste sensus adponitur.

[7] excutiens cervice toros cervice excutiens: an quos in cervice habet? latronis insidiatoris, a latendo; sed modo venatoris. et est Graecum: nam λατρεύειν dicunt obsequi et servire mercede, unde latrones vocantur conducti milites. moris autem erat ut hos imperator et circa se haberet et eos primos mitteret ad omne discrimen: unde nunc dicit latronis telo fixum leonem, quia etiam venatores operas suas locare consuerunt. sic etiam dicti qui circa vias sunt, quod ut milites sunt cum ferro, aut quod latent ad insidias faciendas. ergo ex eadem similitudine 'latronem' hic venatorem accipiendum, quia et obsidet saltus, et cum ferro est. sane 'latronem' venatorem quis ante hunc? Varro tamen dicit, hoc nomen posse habere etiam Latinam etymologiam, ut latrones dicti sint quasi laterones, quod circa latera regum sunt, quos nunc satellites vocant: una tamen est significatio, licet in diversa etymologia. Plautus in Pyrgopolinice aperte ostendit quid sint latrones, dicensrex me Seleucus misit ad conducendos latrones(Mil. 75). idem in Bacchidibus exsecutus est, militemlatronemdicens, “suam qui auro vitam venditat(Bac. 8).

[8] inpavidus frangit telum Lucanusper ferrum tanti securus vulneris exit” . fremit ore crvento fremit, licet os habeat suo cruore perfusum. sane ipsa comparatio exitum ostendit futurum: nam etiam Turnus ruet in mortem, ferocitate conpulsus: sic in quarto indicat futurum reginae exitum, dicensqualis coniecta cerva sagitta” .

[9] gliscit crescit, et latenter: unde et glires dicti sunt, quos pingues efficit somnus. veteres 'gliscit' incremento ignis ponebant: bene ergo hoc verbo utitur, de quo aitultro inplacabilis ardet” .

[10] turbidus plenus terroris et perturbationis. sane notandum 'adfatur' atque 'infit': nam iteratio est, qua frequenter est usus: licet non nulli dicant, temperare hoc interpositam coniunctionem. et hic habitum futurae orationis ostendit.

[11] nulla mora in turno plus est 'in Turno', quam si 'in me' dixisset, utet quisquam numen Iunonis adoret praeterea” . et bonum principium eius, qui <in> suspicionem timiditatis inciderat. retractent repetant et revolvant.

[12] ignavi Aeneadae aut 'Aeneadae' pro 'Aeneas', aliud per aliud significavit: aut 'Aeneadae' non Aeneas; quasi contra omnes pugnaturus.

[13] congredior hypocrisis est, <ut> exprimatur: id est quod flagitatis. sic Statius, ubi Polynicen oblique inducit loquentemnon me ullius domus anxia culpet expectentve truces obliquo lumine nati” : unde etiam supra ait poetase signari oculis” . quidam sane a 'nulla mora in Turno' usque ad 'pepigere recusent' iungunt, ne, si distinctio intercesserit, languescat sententiae color. concipe foedus id est conceptis exple verbis. concepta autem verba dicuntur iurandi formula, quam nobis transgredi non licet: nam et sarcinatores concipere dicuntur vestimenta, cum e diverso coniungunt et adsuunt.

[15] desertorem asiae utexulibusne datur ducenda Lavinia Teucris?” unde est praemissa illa excusatio et in tota secundi oeconomia, et in quarto, ubi dicitme si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Troianam primum dulcesque meorum reliquias colerem” . sane 'aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam' ponenda est mora, ut postea inferatur 'desertorem Asiae'; potest enim videri non ita instituisse Turnus orationem praedicto 'Dardanium', ut inferret 'desertorem', sed 'regem'; verum ubi propius accessit, intellexisse hunc honorem nomini eius non dandum, itaque commutasse et contumeliose 'desertorem' dixisse. sedeant spectentque latini ductus est, ut diximus supra: pollicetur enim se singulari certamine dimicare velle, cum nolit: nam dicens 'sedeant spectentque' latenter eos ignaviae arguit, quod solus, omnibus quiescentibus, dimicet: quam rem plenius sequens indicat versus 'et solus ferro crimen commune refellam', id est commune fugae ac timoris dedecus solus meis virtutibus conprimam. alii 'crimen commune', id est omnium Latinorum. et 'crimen' ait quod Troiani in Italia consederunt.

[17] aut habeat victos vitavit propter omen pessimum verbum de se, quod de Aenea dixerat 'ille me in Tartara mittat'; sed ait 'victos'. cedat lavinia conivnx utcedat amicitiae Teucrorum” , id est in praemium victoriae concedat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: