previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[286]

[287] infrenant alii currus id est equos, qui sub curribus sunt: sic alibifertur equis auriga neque audit currus habenas” .

[288] subiciunt in equos super equos iaciunt; sed proprie non est locutus, magisque contrarie: nam 'subicere' est subter aliquid iacere.

[289] regisque insigne gerentem id est diadema habentem. et decenter regem cum insignibus suis dixit.

[290] avidus confundere foedus legitur et 'avidum'; sed melius 'avidus', quia Messapus Turno favebat, qui erat inpar ad singulare certamen: nam et postea aitet miser oppositis a tergo involvitur aris” . sic enim facilius foedus dissiparet, si arae humano cruore polluerentur: nam et Messapi voluntas ita expressa est, qui aithaec melior magnis data victima divis” . 'confundere foedus' autem pro ut confunderet.

[291] proterret mire dictum.

[293] hasta cum hasta.

[294] teloque orantem multa trabali Enniusteloque trabali” .

[295] altus equo equi magnitudinem latenter ostendit.

[296] hoc habet id est letali percussus est vulnere. apud antiquos enim id erat 'hoc habet', quod nunc 'peractum est': sic Terentiuscerte captus est, habet” . sane sarcasmos est, carnificina quasi, de loci qualitate inventus: nam quia super aras cecidit, ait 'haec melior magnis data victima divis'.

[298] obvius bene obvius corripuit. ambustum torrem quidam 'ambustum' proprie circumustum accipiunt; sed poetae indifferenter pro conbusto utuntur. torrem autem erit nominativus 'hic torris', et ita nunc dicimus: nam illud Ennii et Pacuvii penitus de usu recessit, ut 'hic torrus, huius torri' dicamus.

[299] ferenti pro 'inferenti'.

[300] reluxit bene ad brevitatem ignis retulit, qui tantum fulgorem brevi ediderat.

[301] nidorem modo putorem. super quidam pro 'praeterea', alii pro 'supra', utense sequens nudo super inminet” .

[302] turbati hostis quia plus trepidationis in illa flamma fuit, quam periculi.

[304] sic rigido quidam 'sic' pro 'aeque' accipiunt, alii simpliciter, ut eum inpresso genu terrae adplicuerat, ut est illuddespiciens mare velivolum terrasque iacentes sic vertice caeli” . 'rigido' autem quidam 'duro et acuto' volunt, non 'recto', utet curvae rigidum falces formantur in ensem” .

[305] primaque acie hic 'que' coniunctio abundat. rventem non cadentem, sed magno impetu se inferentem.

[309] ferreus somnus Homerus χάλκεος ὕπνος.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: