[519]
[522] valles metri necessitate conpellimur ut 'vallis' dicamus: Statius “vallis in amplexu nemorum sedet” : nam plenum est 'valles', sicut nunc Vergilius posuit. quod ita esse diminutio indicat: nam 'vallecula' dicitur, sicut 'turrim' dici debere 'turricula' indicat, 'vulpes' 'vulpecula' facit: Horatius “moveat vulpecula risum” . ergo in 'es' vel in 'is' quando usurpative, quando naturaliter exeant nomina, sola diminutio indicat. ea autem quae in 'es' exeunt, longa sunt omnia, si in genetivo non crescant, ut 'labes' 'valles' 'vulpes': nam si crescant, brevia sunt, ut 'miles militis'.
[523] densis frondibus atrum utrum 'densis frondibus urget', an 'densis frontibus atrum'?
[524] quo semita ducit legitur et 'qua'.
[525] aditusque maligni proprie 'obscuri', ut “sub luce maligna” .
[527] ignota vel infrequentata; vel 'ignota', scilicet Aeneae: nam de Turno dicturus est 'huc iuvenis nota fertur regione viarum'. tutique receptus male quidam 'recessus' legunt: nam 'receptus' dicitur, quo se tuto exercitus recipit: unde et signa 'receptui canere' dicuntur.
[528] sev dextra laevaque velis occurrere pugnae sive per valles, sive per montis radices: incertum est enim qua sit venturus Aeneas. 'velis' autem pro 'si quis velit'.
[529] instare ivgis ut “turritis puppibus instant” .
[531] arripvitque locum raptim tenuit. insedit proprie: nam 'insidere' est dolose aliquem exspectare: unde et insidiae nominatae sunt. iniquis intellegendum 'hosti': vel inaequalibus.