previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[64]

[65] aeole rhetoricum est in omni petitione haec observare, ut possit praestare qui petitur, ut sit possibilitas, ut sit res iusta quae petitur, ut habeat modum petitio, ut sequatur remuneratio. et sciendum est secundum hunc ordinem omnes petitiones formare Vergilium, ut in hoc loco possibilitas est 'et mulcere dedit fluctus et tollere vento'. iusta petitio est 'gens inimica mihi'; omne enim quod contra inimicos petimus iustum est. modus petitionis est 'et dissice corpora ponto'. remuneratio 'sunt mihi bis septem praestanti c. n.' aeole incute vim ventis ordo ipse est. et est figura parenthesis. inter parenthesin et ellipsin hoc interest, quod parenthesis es quotiens remota de medio sententia integer sermo perdurat; plenum namque est 'Aeole incute vim ventis'. itemAeneas rapidum ad naves praemittit Achatem” . ellipsis autem est quotiens remotis interpositis deest aliquid, ut estquos egopost mihi non simili poena” ; deest enim 'adfligam'. aeole] sane antiqui quotiens a minoribus beneficium petebant, a nomine incipiebant, et erat honoratius si nomen ipsius ante praeferrent. divum pater atque hominum rex Iuppiter. et periphrasis est, id est circumlocutio. 'pater' autem a Vergilio ad eminentiam ponitur, utpater Aeneasetpater Appenninus” .

[66] et mulcere dedit fluctus et tollere vento aliud pendet ex alio; nam qui potest mulcere, potest et tollere, id est erigere in tempestatem. 'mulcere' autem delenire. hinc mulsum quod dulcedine animos nostros permulceat. alii 'mulcere' mitigare, mollire vel fovere.

[67] gens sermo hic et nationem significat et familiam, sed nunc ad utrumque potest referri. nam aut ad familiam Aeneae aut ad Troianam gentem refertur. Tyrrhenum] Tyrrhenus cum fratre Lydo regnum ea indulgentia tenuit, ut ingens frequentia populi his contingeret: quae causa summam rerum fecit inopiam, nullo patriam relinquente aut volente peregrinari, quia tanta bonitas erat in regibus. consilium igitur habuerunt, ut partiti turbam, quam alere non poterant, alternis diebus abstinerent a cibis lusibusque vacaretur. atque hac lascivia excogitaverunt talorum tesserarumque iactus pilaeque lusum et tibiae modulationem et concentum symphoniae tubarumque, quibus avocati cives facilius tolerarent ieiunium. novissime tamen quia vincebat necessitas nec ulla consilia famem relevarent, sortiti sunt, uter ex fratribus cum parte populi abiret in quas sors terras dedisset. cum Tyrrhenus sorte iussus discederet, in mari quod Tyrrhenum ab eo vocatur periit. cuius filius Tuscus cum populo evasit in regionem Tusciam, quae ab eo nomen accepit. Tyrrhenum Tyrrhenum mare dictum est vel quod Tusciam adluit, id est Tyrrheniam, vel certe a Tyrrhenis nautis, qui se in hoc mare praecipitaverunt. namque hoc habet fabula, dormientem in litore Liberum patrem puerum nautas abstulisse Tyrrhenos. qui cum esset experrectus in navi, quo duceretur rogavit; responderunt illi, quo vellet. Liber ait ad Naxum insulam sibi sacratam. at coeperunt alio vela deflectere, quam ob rem iratum numen tigres sibi sacratas iussit videri, quo terrore se illi in fluctus dedere praecipites. alii dicunt, quod stuprum Libero patri inferre temptaverint ac propterea hoc pertulerint. mihi navigat id est in meum dolorem. navigat aequor figura Graeca est; nos enim dicimus per aequor navigat. similiter etiam alio locoterram, mare, sidera iuro” , cum latinitas exigat, ut addatur praepositio per. et non vacat quod 'Tyrrhenum' addidit; videtur enim dicere, iam eis Italiam esse vicinam.

[68] ilium in Italiam portans id est res Ilienses. et invidiose dicit Ilium, quasi ipsam cernat civitatem, cum Troianos aspexerit. et bene 'Ilium', hoc est quam fata stare noluerint. victosque penates a Graecis. tacite occurrit quaestioni: portat quidem deos, sed victos, hoc est contemnendos, ne facere contra invictos nollet.

[69] incute vim ventis duplex sensus est: 'incute' enim si inice significat, 'ventis' dativus est casus, hoc est, parva est eorum, etiam tu eis da magnam vim; si autem 'fac', septimus casus est, et erit sensus: fac vim Troianis per ventos, hoc est, per ventos vim in Troianos incute. Enniusdictis Romanis incutit iram” . submersasque obrve puppes ordo est <inversus> in sensu; ante enim est ut obruantur fluctibus, et sic submerguntur. tota autem Iunonis petitio in sequentibus explanatur. submersasque obrve p.] id est obrue, ut submergas.

[70] aut age diversos hoc est disperge illos per diversa, ne ad Italiam veniant; duobus enim generibus deletur exercitus, aut internecione aut dispersione. et dissice corpora hic mutavit coniunctionem, nam dicendum erat 'aut dissice corpora'. corpora ponto tam virorum quam navium, ut ipse alio loco cum de navibus loquereturet toto descendit corpore pestis” . sciendum sane est artem hanc esse petitionis, ut minora inpetrare cupientes maiora poscamus: quod etiam nunc Iuno facit. scit namque se fatis obstare non posse, sed hoc agit, ut eos arceat ab Italia.

[71] sunt mihi bis septem non sine ratione Iuno nymphas dicitur sua potestate retinere; ipsa est enim aer, de quo nubes creantur, ut estatque in nubem cogitur aer” , ex nubibus aquae, quas nymphas esse non dubium est. ideo autem nympham Aeolo pollicetur, quia ventorum rex est, qui aquae motu creantur. bene ergo ei iungitur origo ventorum. sane notant Vergilium critici, quia marito promittit uxorem: quod excusat regia licentia, ut Sallustiusdenas alii alii plures habent, sed reges eo amplius” . vel certe quod ex priore coniuge inprobos filios Aeolus habuerit, vel quod haec quam promittit inmortalis est. alii volunt Iunonem per iram oblitam, Aeolum uxorem et filios habere; quod exinde adserunt, quia Aeolus ad haec nihil ei responderit. et bene Iuno sic pollicetur, quasi Aeolo beneficium ante non concesserit. econtra Aeolus non ad praesens, sed ad praeteritum respondit 'tu mihi quodcumque hoc regni est'. praestanti corpore nymphae bene etiam istas laudat, ut maior sit in Deiopea pulchritudinis gloria. laudabilius enim est superare laudatos, ut ipse ad maiorem Aeneae gloriam laudat et Turnum. harum autem quattuordecim nomina, ut quidam volunt, in Georgicis invenimus. 'praestanti' autem 'corpore' pro praestantis corporis, ablativum pro genetivo.

[72] quarum quae forma dicimus et per se 'quarum quae pulcherrima', et plus ornavit inferendo 'forma pulcherrima'.

[73] conubio ivngam deest eam; et conubium est ius legitimi matrimonii. et bene 'conubio iungam' dixit, ut hanc ab aliis segregaret, quae a regibus sine lege habentur. solent enim reges inter plures uni praecipuum dare nomen uxoris. et 'conubio' nu brevem posuit, cum naturaliter longa sit. nubo enim, unde habet originem, longa est. sed est tropus systole, qui fit quotienscumque longa corripitur syllaba propter metri necessitatem. ipse alio loco longam posuit, ut estHectoris Andromache Pyrrhin conubia servas?” itemcuique loci leges dedimus, conubia nostra reppulitetper conubia nostraetNomadumque petam conubia supplex” . sciendum tamen est, quia plerumque in conpositione vel derivatione principalitatis natura corrumpitur. convbio ivngam stabili propriamque dicabo multa in unum contulit versum quae Iuno promittit; dicendo enim 'conubio' ostendit legitimam, dicendo 'stabili' longam promittit concordiam, id est quae divortio careat, dicendo 'propriam' adulterii removet suspitionem. quod autem adiecit 'dicabo' obsequentem eam fore demonstrat. in usu enim est ut dicamus, sacerdos dicatus est numini, hoc est ad obsequium datus est. alii 'dicabo' dabo accipiunt. Terentiusiam hanc operam tibi dico” , id est do, sicuti ab eo quod est dico participium a passivo dictus facit, ut estIunoni infernae dictus sacer” , quamvis alibi lectum sittemplis sibi ferre dicatis” . 'propriam dicabo' autem deest 'tibi eam'. 'propriam' autem possumus vel firmam vel perpetuam accipere, utsi proprium hoc fuerit” . Terentiusnihilne esse cuiquam propriumetquod voluptates eorum propriae suntetda propriam, Thymbraee, domum” .

[74] omnes annos bene, quia dea est; non enim usque ad senectutem. meritis praestitis, ut alibinec te regina negabo promeritam” , id est praestitisse. et alterum pendet ex altero; meritum enim non nisi ex praestantis descendit beneficio.

[75] pulchra prole] bene postremum addidit propter quod matrimonium contrahitur, pulcherrimos filios. et mire hoc Iuno Lucina promittit, quasi non ob libidinem offerat. pulchra prole notanda figura; frequenter enim hac utitur. nam quod nos per genetivum singularem dicimus, antiqui per septimum dicebant, ut hoc loco 'parentem pulchra prole', id est pulchrae prolis. et simpliciter intellegendum est; errant namque qui dicunt ideo 'pulchra' dixisse propter Canacen et Macareum in se invicem turpissimos fratres. illi enim alterius Aeoli filii fuerunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: