previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[339]

[341] exin statim, et est ordinis adverbium. gorgoneis autem pessimis, saevis, a Gorgone.

[343] tacitum pro tacite. bene autem obsedit, quasi quae insidiabatur.

[345] curaeque iraeque coquebant perverso ordine respondit; nam ira in Troianos est, cura vero de nuptiis. et primo adventum Teucrorum dixerat. 'coquebant' vero macerabant.

[346] hvic dea figura hyperbaton: namque talis est ordo: huic dea unum anguem in sinum conicit et usque ad intima subdit praecordia, quae sunt loca cordi vicina, quibus sensus percipitur. 'anguem' autem iniecit partem sui, id est furoris.

[349] levia pulchra.

[350] attactu nullo sine morsu, sine sensu. fallitque furentem inicit furorem sine accipientis sensu. 'furentem' autem ut furore teneatur; nam nondum furebat.

[352] taenia vittae taenia est vittarum extremitas.

[354] vdo sublapsa veneno hypallage in sensu: venenum enim udum dixit, quod est de udo corpore; namque serpentum uda sunt corpora, adeo ut qua eunt, viam umore designent.

[357] solito matrum de more locuta est nondum ad plenum furebat; unde per muliebrem iracundiam mixta asperitate loquebatur, nam hoc est 'matrum de more'. nam paulo post vero furore quatietur.

[359] exulibusne datur propter dissuasionem signate loquitur, exules vocans eos qui propria regna repetebant. ducenda abducenda.

[362] praedo quasi piratam dicit hominem diu in mari morantem.

[363] at non sic phrygius legitur et 'an non sic'; sed hoc absolutum est. si autem 'at' legeris, inceptiva particula est, ad ornatum solum pertinens: Horatiusat o deorum quicquid in caelo regit terras et humanum genus” .

[366] quid consanguineo filius enim est Veniliae, sororis Amatae.

[367] si gener externa petitur de gente Latinis de qualitate transit ad finem; nam Turnum extraneum esse definire contendit per callidam argumentationem, dicens eum non subiacere imperio Latini, cum oraculum de Latinis omnibus caverit. postea etiam huic argumento alia subvenit argumentatione, Turnum Graecum esse ab Acrisio commemorans. per quod duas res agit latenter: nam dicendo originem considerandam, docet et Turnum Graecum esse ab Inacho et Acrisio, et Aenean Latinum a Dardano.

[368] premunt te ivssa urgent, in hoc compellunt.

[372] inachus acrisivsque patres Danae, Acrisii regis Argivorum filia, postquam est a Iove vitiata, pater eam intra arcam inclusam praecipitavit in mare. quae delata ad Italiam, inventa est a piscatore cum Perseo, quem illic enixa fuerat, et oblata regi, qui eam sibi fecit uxorem, cum qua etiam Ardeam condidit: a quibus Turnum vult originem ducere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: