previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[406]

[408] curriculo tempore modo; alias loco, alias officio. Cicero in Oratore pro loci spatiohaec sunt curricula ac spatia multiplicium variorumque verborum” . et multi sic distinguunt 'inde ubi prima quiesmedio iam noctis abactae curriculo expulerat somnumcum femina primum, cui tolerare colo vitam tenuique Minerva impositum'; nam 'quies curriculo expulerat somnum' aut paene nihil estquid enim est quies nisi somnus?—aut ut sit aliquid, non est abstemia matrona illa, cum surgit quiete satiata maxime. 'cui tolerare colo vitam tenuique Minerva inpositum' et hic distinguitur; quid enim est 'inpositum cinerem'? cum illud sit pulchrius: cui castitas inposuit lanificio tolerare vitam, ut sequatur 'cinerem et sopitos suscitat ignes', ut alibiet sopitas ignibus aras excitat” .

[409] colo hunc sequimur: nam 'huius coli' dicimus, non ut Statius 'huius colus'. tenvique minerva non filo tenui, id est subtili artificio; sed parvo pretio lanificii, id est tenuiter et exiliter victum praebente. et alii hic distinguunt et subaudiunt 'mos est' aut 'placet', ut sit sensus 'cui tolerare colo vitam tenuique Minerva mos est' vel 'placet' et sic inferunt 'inpositum cinerem et sopitos suscitat ignes', ut e contra Horatiusincedis per ignes suppositos cineri doloso” . alii sic legunt 'tenuique Minerva inpositum', quasi fato datum, id est cui haec est necessitas fataliter data.

[411] noctem addens operi per transitum ostendit noctem esse partem diei.

[412] exercet penso fatigat: Terentiusprimo haec vitam parce ac duriter agebat” . hinc ergo traxit Vergilius ut diceret 'castum ut servare cubile coniugis', id est ne cogatur propter paupertatem pudorem deserere.

[414] ignipotens Vulcanus, ut diximus, ignis est, et dictus Vulcanus quasi Volicanus, quod per aerem volet; ignis enim e nubibus nascitur. unde etiam Homerus dicit eum de aere praecipitatum in terras, quod omne fulmen de aere cadit. quod quia crebro in Lemnum insulam iacitur, ideo in eam dicitur cecidisse Vulcanus. claudus autem dicitur, quia per naturam numquam rectus est ignis. nec tempore segnior illo bene comparationis similitudini duo reddidit, festinationem et industriam.

[415] ad fabrilia dura. et ex contrariis epithetis fecit ornatum, dicens 'mollibus e stratis surrexit ad opera fabrilia'.

[416] insvla sicanium ivxta latus aeoliamque erigitvr liparen physiologia est, cur Vulcanus in his locis officinam habere fingatur inter Aetnam et Liparen: scilicet propter ignem et ventos, quae apta sunt fabris. 'Aeoliam' autem 'Liparen' ideo, quia una est de illis septem insulis, in quibus Aeolus imperavit.

[418] exesa caminis 'exesa' ad usum caminorum, qui sunt Cyclopum: an 'caminis exesa' pro 'ignibus exesa'?

[419] antra aetnaea tonant magnitudinem ictuum ostendit, quibus etiam vicini montes resultabant: aut certe 'Aetnaea' quasi Aetnae dixit.

[420] avditi referunt gemitus echo breviter significavit. avditi r. g.] id est referentes gemitus audiuntur: non enim prius audiuntur et postea referunt gemitus. potest et bis intellegi audiri eos, primum cum eduntur, postea per echo, cum venerunt in ea loca, ex quibus repulsi vocis imaginem referunt.

[421] stricturae chalybum strictura est terra ferri in massam coacta. Chalybes autem proprie populi sunt, apud quos nascitur ferrum, ut ipseat Chalybes nudi ferrum virosaque Pontus castorea” : unde modo 'Chalybum' posuit 'stricturas' pro ferri massis.

[423] hoc tunc id est huc tum. et 'hoc' pro 'huc' posuit secundum antiquum morem: nam antea 'hoc' adverbium loci fuit, quod nunc abolevit: nam crebro in antiquis lectionibus invenitur, sicut in epistulis probat Verrius Flaccus exemplis auctoritate ratione, dicens in adverbiis pro 'u' 'o' plerumque maiores ponere consuetos. et sic pro 'huc' 'hoc' veteres dicere solebant, sicut pro 'illuc' 'illo' dicimus: unde etiam 'hoc' o longum esse apparet, sicut 'illo', cum pro 'illuc' ponitur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: