previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[336]

[337] sese agebat 'sese agere' est sine negotio incedere.

[338] qui libyco nuper cursu bene 'Libyco': navigatio enim non a deverticulo, sed ab intentione accipit nomen.

[339] effusus in undis archaismos est: quamquam Donatus esse ordinem velit 'dum servat sidera in undis mediis'.

[340] multa maestum cognovit in umbra prudentiores dicunt animas recentes a corporibus sordidiores esse donec purgentur: quae purgatae incipiunt esse clariores. unde ait paulo postdonec longa dies perfecto temporis orbe concretam exemit labem purumque reliquit aetherium sensum atque aurai simplicis ignem” , id est non urentis, ut est solis. inde est quod aliae animae lunarem circulum, aliae solstitialem retinere dicuntur pro modo purgationis. bene ergo Palinurum obscura umbra circumdatum dicit et vix agnitum, qui ne ad loca quidem pervenerat purgationis: sic etiam de Didone dicturus estagnovitque per umbram obscuram” .

[341] quis te palinure deorum 'quis deus' debuit dicere, sed Graece dixit τίς θεῶν.

[342] eripvit nobis bene 'nobis': gubernator enim communi perit periculo. sub aequore mersit tmesis est: medio aequore submersit.

[343] dic age hortantis adverbium est: unde est et 'age sta' et 'age facite'.

[346] venturum avsonios κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus.

[347] cortina cortina dicta est aut quod cor teneat, aut quod tripus saeptus erat corio serpentis, ut diximus supra: aut certe secundum Graecam etymologiam ὅτι τὴν κόρην τείνει ἤτοι τινάσσει, id est quod extendit puellam, utmaiorque videri” .

[348] nec me hic distinguendum, ne sit contrarium: nam eum Somnus deiecit. quamquam alii frustra dicant quod credebat Phorbantem, cum extinctis divinandi sit concessa licentia, ut nunc iam sciat Somnum fuisse.

[349] namque gubernaclum ut sit veri simile, quod post triduum tetigit litus Italiae.

[351] praecipitans dum praecipitarer. maria aspera ivro aut execratio est, utIliaci cineres” : aut certe iurat quasi nauta per maria.

[353] spoliata armis propter amissionem gubernaculi. excussa magistro nove dixit: de qua fuerat magister excussus.

[354] surgentibus undis non quia tempestas fuerit, favente Neptuno, sed tumens pelagus fuisse significat. nec de Aeneae peritia desperavit, sed propter perditum gubernaculum. et ostendit se magis timuisse pro navi, cum esset ipse periturus.

[355] hibernas asperas. et retulit ad adfectum natantis.

[358] adnabam et hic distingui potest, et 'adnabam terrae'.

[359] gens crudelis Lucanorum. et dicit eum a Veliensibus interemptum, utportusque require Velinos” . sane sciendum Veliam tempore quo Aeneas ad Italiam venit, nondum fuisse. ergo anticipatio est, quae, ut supra diximus, si ex poetae persona fiat, tolerabilis est; si autem per alium, vitiosissima est, ut nunc de Palinuro ait: quamquam alii ad divinandi scientiam referant, quasi ab umbra dictum. Velia autem dicta est a paludibus, quibus cingitur, quas Graeci ἕλη dicunt. fuit ergo 'Elia', sed accepit digammon et facta est 'Velia', ut 'Enetus Venetus'.

[360] montis saxi, utfertur in abruptum magno mons inprobus actupro saxo; alibi e contrariosaxi de vertice pastorpro 'montis': nam sunt ista reciproca.

[362] me fluctus habet quia secundum philosophos corpus solum nostrum est, quod nobiscum oritur, nobiscum perit. anima enim generalitatis est et adeo non est nostra, ut etiam in alia corpora plerumque transeat. ergo 'me' corpus meum, quod est hominis proprium. est autem Homeri αὐτοὺς δὲ ἑλώρια τεῦχε κύνεσσιν.

[363] caeli iucundum lumen bene 'iucundum' addidit: est enim etiam apud inferos lumen, sed non iucundum.

[365] his invicte malis qui inferos subire potuisti. 'his' autem, ac si diceret 'quae cernis'.

[366] terram inice bene ante maius petiit, ut vel hoc impetraret. terrae autem iniectio secundum pontificalem ritum poterat fieri et circa cadaver et circa absentium corpora quibusdam sollemnibus sacris. namque potes quia ubique eum rerum divinarum inducit peritum.

[367] siqua via est si est ulla ratio. diva creatrix rerum omnium generaliter.

[369] innare navigare: more suo.

[370] da dextram praesta auxilium: umbra enim numquam tenetur, utter frustra conpressa manus effugit imago” .

[371] sedibus ut saltem ut saltem in morte requiescam sedibus placidis. et bene, quia nautae semper vagantur.

[373] tam dira cupido cupiditas ex deorum ira veniens: aut certe magna, utan sua cuique deus fit dira cupido?”

[374] severum tristem: et haec reciproca sunt, ut contraiudex tristis et integer” , id est severus.

[375] evmenidum autem circa quem habitant Eumenides κατὰ ἀντίφρασιν dictae. ripamve inivssus abibis ut 'abeo in Tuscos', sicut diximus supra: quamquam alii 'adibis' legant.

[376] desine fata deum flecti sperare precando fata quae semel decreverunt. et locutus est secundum Epicureos, qui dicuntnec bene promeritis capitur neque tangitur ira” .

[377] duri casus inpossibilis ad mutationem.

[378] longe lateque per urbes de historia hoc traxit. Lucanis enim pestilentia laborantibus respondit oraculum manes Palinuri esse placandos: ob quam rem non longe a Velia ei et lucum et cenotaphium dederunt.

[379] prodigiis acti caelestibus conpendiose et pestilentiam ortam et petitum significavit oraculum. piabunt placabunt, expiabunt.

[381] aeternum in aeternum: et est adverbium. palinuri plus est, quam si 'tuum' diceret.

[382] parumper id est paulatim laetari coepit: spem enim solam, non praesens acceperat beneficium. unde bene dictum est, quasi ab eo magna moderatione dolor recessit. alii 'parumper' valde parum volunt.

[383] gavdet cognomine terra nominis sui similitudine. facit autem 'hic' et 'haec cognominis': nam in Plauto lectum est cum una de Bacchidibus diceretilla mea cognominis fuit(Bac. 7). quod autem communi genere in 'e' misit ablativum, metri necessitas fecit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: