previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[423]

[424] ferrum exercebant oeconomia.

[425] brontesque quid facturi sint ex nominibus docet: nam Brontes a tonitru dictus est, Steropes a fulgetra, ἀπὸ τῆς στεροπῆς. Pyragmon vero, qui numquam a calenti incude discedit, ἀπὸ τοῦ πυρὸς καὶ τοῦ ἄκμονος; nam πῦρ ignis est, ἄκμων incus. nudus membra per hunc etiam ceteros nudos fuisse significat.

[426] informatum in quandam formam designatum et conpositum. dicit autem in fulmine partem non perfectam, partem iam politam fuisse. manibus deest 'in', ut sit 'in manibus'.

[427] toto genitor quae plurima caelo 'toto caelo', id est ab omni parte caeli: nam dicunt physici de sedecim partibus caeli iaci fulmina. 'quae' autem qualia, uthunc ego te, Euryale, aspicio” , id est talem. ergo hoc dicit: faciebant fulmen in eorum similitudinem, quae Iuppiter iacit toto caelo, hoc est de diversis partibus caeli, scilicet sedecim.

[428] deicit quibusdam videtur humiliter dictum. alii 'de' pro 'valde' accipiunt, sicut dicimus 'deamo' pro 'valde amo'.

[429] tris imbris torti radios constricti et coacti in grandinem: Statiussicco quos asper hiatu praesolidat Boreas” . et sciendum hoc eum velle ostendere, toto anno iaci fulmen: nam per has periphrasis tempora ostendit anni totius, quae et quattuor esse et ternos menses habere manifestum est: unde dicit 'tris imbris torti radios', hoc est grandinis, quae abundat per hiemem; 'tris nubis aquosae', hoc est veris, quo tempore nimiae sunt pluviae, utet ruit imbriferum ver” ; 'rutili tris ignis', hoc est aestatis; 'et alitis austri', id est autumni, quo ventorum crebra sunt flamina. et prudenter his omnibus naturam exprimit fulminis, quod necesse est ut per nubes nascatur et ventos: nam alibi aitfulminis adflavit ventis et contigit igni” . et bene in materiam fulminis vertit ea ex quibus fulmen nascitur, nubem imbrem ventum: nam ut physici volunt, cum nubes ventis vehementer agitatae sunt, sic incalescunt, ut accendantur. sane fulmen triplici praeditum potestate est: est ostentatorium, peremptorium, praesagum. ostentatorium est quo terror incutitur, ut 'fulgores nunc terrificos sonitumque metumque'. at cum dicit 'flammisque sequacibus iras' peremptorium docet. praesagi autem sic meminittertius ille hominum divumque interpres Asilas, cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes” . non nulli vero manubias fulminis his numinibus, id est Iovi, Iunoni, Marti et Austro vento, adserunt attributas, quod hoc loco ostendunt. nam cum dicit 'tris imbris torti radios', Iovem significasse intellegitur; cum vero 'tris nubis aquosae', Iunonem intellegit; cum autem 'rutili tris ignis', Martem; et sic adiectum 'alitis Austri', scilicet venti. alii ideo ternorum radiorum volunt mentionem factam, quia fulmen trisulcum est: aut enim terebrat aut incendit autdisclina. et 'imbris torti radios' pro 'tortos radios', 'torti' autem vehementis. et hoc verbo frequenter utitur quotiens vim aliquam vult exprimere, uttorquet aquosam hiememetan te genitor, cum fulmina torques” .

[431] fulgores nunc terrificos quas fulgetras dicunt. sonitumque metumque non quem habeant, sed quem inferant. et per sonitum tonitrua ostendit, per metum fulgetras. et hunc ordinem sic posuit, ut hominibus videtur: nam re vera prior est conlisio nubium, unde ignis emicat: nos autem ideo prius fulgetras videmus, quam tonitrua audiamus, quia velocior oculorum, quam aurium sensus est.

[432] sequacibus persecutricibus: quoniam rapax natura ignis est. et ordo est 'irasque flammis sequacibus'.

[433] currumque rotasque nova elocutio 'currum et rotas instabant'. nec nos moveat quod in domo Vulcani Marti currus fabricatur; eo enim absente fabricabatur.

[435] aegidaque horriferam aegis proprie est munimentum pectoris aereum, habens in medio Gorgonis caput: quod munimentum si in pectore numinis fuerit, aegis vocatur: si in pectore hominis, sicut in antiquis imperatorum statuis videmus, lorica dicitur. turbatae vel concitatae et iratae: vel pro 'turbantis': nam timuit homoeoteleuton, et fecit supinam significationem. alii ad fabulam referunt, quia dicitur in bello Gigantum arma perdidisse turbata, ut quasi ipsa nunc reparet: cuius dicti nullus auctor invenitur idoneus.

[436] squamis serpentum auroque polibant aegida horriferam aureis squamis serpentum certatim polibant. alii volunt re vera de corio serpentum dicere eum arma esse levigata.

[437] conexosque angves Gorgonis scilicet capiti. ipsamque in pectore divae hoc est quae in pectore ponatur.

[438] desecto vertentem lumina collo aut sua lumina circumferentem et mortis indignatione quaerentem, quorum se interitu posset ulcisci: aut certe intuentum lumina in saxa vertentem: aut horrore suo aliorum oculos avertentem, ne cum periculo videretur. hoc autem caput ideo Minerva fingitur habere in pectore, quod illic est omnis prudentia, quae confundit alios et inperitos ac saxeos conprobat. desecto vertentem quomodo 'vertentem'? id est secto collo non sua lumina vertentem, sed immutantem eorum faciem qui hanc vidissent: aut 'vertentem' dixit 'lumina' aversa habentem, ut habuit cum secaretur ei collum, et quaereret aspectibus vindicari.

[439] tollite cuncta inquit vile est quod plerique dicunt, propter arma Martis iratum esse Vulcanum, praesertim cum et arment Minervam et fabricent fulmina Cyclopes, et Vulcanus dixerit 'cuncta tollite'. ergo 'tollite' aut differte est, aut celerius terminate. coeptosque avferte labores quia dixerat 'his informatum manibus iam parte polita fulmen erat'.

[440] aetnaei cyclopes utAetnaeos fratres” .

[441] nunc viribus usus hoc est nunc est vestrarum virium exercitium, id est tempus est exercendae virtutis circa arma viri fortis. et sic dictum est, ut dicimus 'opus est viribus': et hoc quidam non ad difficultatem operis, sed ad celeritatem referunt.

[442] rapidis paratis. arte magistra ambitiosius quam si 'magistri' diceret: et rem personae in artem transtulit, ut si dicas 'opus est peritia medicinae', non 'medici'.

[443] praecipitate moras praecipitanter, id est festinanter abicite. nec plura effatus sicut festinantem decebat.

[444] ocius incubvere quam ille praeceperat. pariter pari modo. dicitur et pro 'similiter' et pro 'simul'.

[445] sortiti diviserunt inter se laboris officium, utsortiti remos” .

[446] vulnificusque chalyps populum, apud quos nascitur, pro ferro posuit. et 'liquescit' dixit proprie: nam ferrum non semper solvitur, sed mollescit.

[447] informant designant. ingentem autem et magnitudine et soliditate: nam et clipeum dixit, qui magnitudine corpus furatur, unde et clipeus dictus est ἀπὸ τοῦ κλέψαι: et dicturus est 'septenosque orbibus orbes inpediunt', id est veluti septem scuta facta in unitatem conectunt.

[449] ventosis ventos gignentibus: aliterventosa per aequora vectis” , quae ventis turbentur.

[450] accipiunt redduntque iungendum: uno enim eodemque tempore parte reddunt, parte ventos accipiunt. stridentia tingunt tingendo stridere faciunt.

[451] aera lacu amat lacum pro aqua ponere.

[452] illi quidam pro 'alii' accipiunt. in numerum in ordinem, uttunc vero in numerum Faunosque ferasque videres ludere” .

[453] forcipe forfices sunt quibus incidimus, forcipes quibus aliquid forvum tenemus, quasi forvicapes; nam forvum est calidum: unde et formosos dicimus quibus calor sanguinis ex rubore pulchritudinem creat. has tamen forcipes in medicinalibus Graeci ardiotheres appellant, quibus solent in bello vulneratis spicula extrahi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: