previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[546]

[549] moenia lata videt Tartarum dicit, quem vult esse carcerem inferorum. quod autem ait 'lata', nocentum exprimit multitudinem. triplici muro valde munitum indicat locum.

[551] torquet trahit, volvit.

[552] porta adversa ingens distinctione excludendum est vitium de duobus epithetis. solidoque adamante lapis est durissimus et tantae soliditatis, ut nec ferro possit infringi. quem hircino sanguine frangi dicunt.

[553] vis ut nulla virum 'virum' non ad sexum retulit, sed ad virtutem, hoc est virorum fortium, ut Cicerovirum res illa quaerebat” , cum de viro forti diceret. per hoc autem ostendit nullum de Tartaro ad superos posse remeare, ne numinum quidem favore.

[554] stat eminet, erecta est. avras autem inferis congruas intellegamus. Statius de Mercurio ait: pigrae aurae eius inpediebant volatum. de illo enim loco multi quaeruntquis tantus clangor ad auras?” et Pollio dicit Aeneae et Sibyllae, quas illi secum traxerant, cum constet esse etiam illic auras.

[557] exavdiri exaudiebantur.

[558] tractaeque catenae et genetivus singularis potest esse et nominativus pluralis.

[559] strepitumque exterritus havsit hausit et exterritus est: hypallage ergo est.

[560] scelerum facies species, ut supravisa maris facies et non tolerabile numen” .

[563] nulli fas casto pio. et haec responsio ostendit, Aenean voluisse quidem ingredi, sed quasi pium prohibitum. insistere limen 'insisto illam rem' dicimus, non 'illi rei': quod qui dicunt decipiuntur propter 'insto illi rei'.

[564] sed me quia occurrebat: unde ipsa cognovisti?

[565] deum poenas docvit aut quas dii nocentibus statuerunt: aut Titanum, quos legimus deos ex Terra progenitos: aut re vera dicit poenas deorum. fertur namque ab Orpheo quod dii peierantes per Stygem paludem novem annorum spatio puniuntur in Tartaro: unde ait Statiuset Styx periuria divum arguit” .

[566] rhadamanthus Rhadamanthus Minos Aeacus filii Iovis et Europae fuerunt: qui postea facti sunt apud inferos iudices.

[567] subigitque fateri conpellit ad confessionem.

[568] furto laetatus inani latebra non valde profutura, quippe quae fuerat publicanda post mortem.

[569] distulit in seram gravem, utserum bellum in angustiis futurumSallustius. piacula commissa propter quae expiatio debetur.

[570] accincta flagello aut hoc dicit quod videmus, quia qui longo flagello utitur ut id post ictum in se revolvat necesse est: aut 'accincta' est instructa, ad verbera scilicet, id est nocentes flagello quatit ipsa praeparata.

[572] agmina saeva sororum aut impetus, ut de Harpyiis dixit: aut serpentum agmina, quos pro comis habent.

[573] tunc demum horrisono stridentes cardine sacrae pandvntvr portae mittuntur, inquit, post verbera ad aeternum supplicium. et est secutus ordinem iuris antiqui: nam post habitam quaestionem in Tullianum ad ultimum supplicium mittebantur. alii hoc a poeta dictum volunt, ut illa loquente intellegamus portam esse patefactam; alii continuant narrationem. sacrae execrabiles.

[574] cernis custodia qualis 'custodia' est quae custodit, non quae custoditur. usurpatum autem est, sicut 'hospita', sicut 'neptis': nam 'hic' et 'haec custos' facit. ea enim quae in 'o' exeunt ut 'fullo', in 'os' ut 'nepos', in 'es' ut 'hospes', feminina ex se non faciunt. quae autem invenimus usurpata sunt, unde et dissimilia: nam 'custos' 'custodia' facit, 'nepos' 'neptis'.

[575] vestibulo sedeat Megaeram significat. hoc autem dicit: cernis hanc quam saeva sit? est intus alia 'inmanis atris hiatibus quinquaginta', quae est saevior, quam Hydra fuit. multi ipsam Hydram volunt, quod non procedit: nam eam in aditu legimus inferorum ubi dixitac belua Lernae” . quam alii tria volunt habuisse capita, alii novem, Simonides quinquaginta dicit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: