previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[262]

[264] dii quibus imperium est animarum plenus locus alta sapientia. de qua varie disserunt philosophi: nam dicunt per alios animas ad inferos duci, uthac animas ille evocat Orco pallentes, alias sub Tartara tristia mittit” ; item per alios transferri, utnavita sed tristis” ; per alios purgari, utaliae panduntur inanes suspensae ad ventos” ; per alios vero ad summa revocari, utLethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno” . sciens ergo de deorum imperio varias esse opiniones, prudentissime tenuit generalitatem. ex maiore autem parte Sironem, id est magistrum suum Epicureum sequitur. huius autem sectae homines novimus superficiem rerum tractare, numquam altiora disquirere. umbraeque silentes secreta inferorum semper silentia: nam hominum umbrae loquuntur. hinc estquae sacra silentia norunt” . invocat autem summum bonum, quod in silentio constare manifestum est.

[265] et chaos elementorum confusio. invocat autem rerum primordia, quae in elementorum fuerunt confusione. per Phlegethonta, inferorum fluvium, ignem significat: nam φλὸξ Graece, latine ignis est; unde secundum Heraclitum cuncta procreantur. et re vera sine calore nihil nascitur, adeo ut de septentrione dicatsterili non quicquam frigore gignit” . loca nocte silentia late aut hoc est quod supra ait 'umbraeque silentes', aut vult ostendere, esse partem mundi, in qua perpetuae sunt tenebrae. cum enim probatum sit quod legimuset minima contentos nocte Britannos” , sphaerae exigit ratio, ut e contrario sit regio noctibus vacans.

[266] sit mihi fas avdita loqui de alta dicturus prudentia miscet poeticam licentiam. sit numine vestro concedatur a vestro numine.

[267] alta terra et caligine mersas bene iunxit: ex terris enim caligo procreatur, id est umbra.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: