previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[802]

[803] hos super advenit volsca de gente camilla prudenter post inpletam commemorationem virorum transit ad feminas; ita enim et de Troianis legitur, qui ultimum Amazonum auxilium postularunt: quae res ab Homero praetermissa est. sane iam praesagium est infelicitatis futurae quod inter ipsa principia armantur et feminae. volsca de gente de Priverno, Volscorum oppido, utPriverno antiqua Metabus cum excederet urbe” .

[804] florentes aere catervas Ennius et Lucretius florere dicunt omne quod nitidum est: hoc est secutus Vergilius, aliter acyrologia est: Lucretiusflorebat navibus pontus” .

[805] calathisve minervae Minerva et armorum dea est et lanificii, sed Camilla animum ad arma sola contulit.

[807] cursuque pedum bene 'pedum' adiecit, ne per equum eius gloria minueretur, quod ei obiciturquid tamen egregium, si femina forti fidis equo?”

[809] aristas primas spicae partes, dictas ab eo quod primae arescant.

[811] tingveret mergeret, uttinguat equos” .

[813] ivventus turbaque miratur matrum ante ornatum eius, post arma dicturus est: unde hysteroproteron in respondendo esse voluerunt, ut ornatum matres, viri vero arma mirentur. sed melior sensus est, si, sicut dictum est, accipiamus: ea enim sexus uterque miratur quae sunt posita contra opinionem, ut mirentur feminae arma in muliere, viri ornatum in bellatrice.

[814] inhians stupore quodam, ore patefacto.

[816] lyciam pharetram quasi Lyciam, ut legimus 'Cretenses sagittas'.

[817] pastoralem praefixa cuspide myrtum quia hac pugnare pastores solent. myrtum non hastam myrteam, sed ipsam myrtum: StatiusLernaeam iacit ille trabem” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: