previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[834]

[836] at triviae custos vel ministra, vel observatrix. potest et pro comite accipi: vel 'custos' mandatorum Triviae, ne inulta Camilla moriatur.

[839] mulcatam affectam: 'mulcari' enim proprie verberibus dicimus.

[842] conata lacessere teucros propter illudbellum inportunum cives cum gente deorum” . hev autem doloris exclamatio est. crudele luisti supplicium iuris verbo usus est. 'luere' enim debere dicitur qui pecuniam solvit: quod hic usurpatum est in capitis poenam. quidam huius loci longam expositionem tradunt: Volscos a Volscatibus Hylinis originem ducere, †exclytas autem, inter quos Amazones sunt, regionem Illyricam incolere. luisse ergo supplicium Camillam dicunt, quae adversum Troianos arma tulerit, quibus maiores eius auxilium constat tulisse, id est Penthesileam.

[843] desertae in dumis 'in silvis coluisse', aut 'in dumis desertae', id est soli et sine nobis. colvisse dianam profvit non deam incusat, sed fatorum necessitatem, contra quae nec numinis opitulatur auxilium.

[846] sine nomine sine gloria, sine fama, quod fortiter fecit: vel quia dea vindicat.

[847] aut famam patieris inultae id est nec invindicatae ignominiam sustinebis: quod etiam Dido dolet, dicensmoriemur inultae, sed moriamur ait” .

[849] monte sub alto utmonte sub aerio” . apud maiores nobiles aut sub montibus altis, aut in ipsis montibus sepeliebantur; unde natum est ut super cadavera aut pyramides fierent, aut ingentes collocarentur columnae.

[850] regis dercenni quidamdestercenii, rege Aboriginum, hoc nomen fictum putant. bustum hoc loco sepulchrum.

[854] vana tumentem plenum falsae gloriae, quam Graeci κενοδοξίαν dicunt. 'vana' autem 'tumentem', utinfanda furentem” .

[855] cur inquit diversus abis non quasi audienti dicat, utmacte nova virtute, puer” . 'diversus' autem a pugna diversus: vel 'diversus', quod fugit quam occidit.

[856] digna camillae praemia pro poena: sic in secundopersolvant grates dignas et praemia reddant debita” , item alibiet haec tibi porto dona prius” .

[857] tune etiam telis moriere dianae cum ingenti amaritudine dictum est: nam ei etiam genus invidet mortis. quod autem ait 'tune etiam' ad Niobes numerosam pertinet subolem.

[858] volucrem sagittam proprie: quia sagittis pennae adglutinantur. threissa propter Amazonas. et hanc Vergilius non ita finxit, ut Tarpeiam et ceteras, sed proprio nomine videtur induxisse: Graeci enim tradunt ἀμαλλοφόρους ex Hyperboreis, qui et ipsi sunt Thraces, ad Latonam venisse: hanc et Hecaergon Apollinem et Dianam educasse, ut etiam ex cognominibus deorum, cum illa Opis et hic Hecaergos appellatur, agnoscitur: quod supra plenius dictum est.

[859] cornuque infensa tetendit 'cornu' accusativus singularis est, ac si diceret 'arcumque infensa tetendit': nam horum dubiorum nominum casus ex similibus vel synonymis conprobantur.

[860] coirent inter se capita Homerica est ista descriptio.

[861] manibus aequis pro aequaliter, vel aequantibus. et licitum poetae, nomen pro adverbiis aut participiis ponere.

[863] teli stridorem Homerus ἔκλαγξεν δ᾽ ἄρ᾽ ὀιστός.

[864] avdiit una arruns haesitque in corpore ferrum celeritas iaculantis exprimitur: sic Statius cum iam percussum dixisset extinctum, aitnecdum certi tacet arcus Amyntae” . multi nolunt in medio distingui propter exprimendam celeritatem.

[866] obliti non nulli Vergilium secundum vetustatem hoc verbo usum tradunt, ut 'obliti' ἀμελήσαντες, hoc est neglegentes et contemnentes, putent: viderant enim peremptum, sed neglexerunt, ergo scientes liquerunt, utoblitus decorisque suietoblitus fatorum” . alii 'obliti' ubi reliquerant nescientes: et est sensus 'obliti illum'. ignoto camporum in pulvere linquunt bene Arruns, qui quasi sacrilegus peremptus est, faciente numinis iracundia est relictus, ut nec sepulturam posset mereri.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: