previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[193]

[195] talibus insidiis bene 'insidiis', ut ostendat non se virtute, sed insidiis esse superatos; nam ideo subiecit 'quos neque Tydides, nec Larissaeus Achilles n. a. d. d. n. m. c.' perivri quia dixit 'vos aeterni ignes'. et 'periuri' in verbo 'r' non habet: nam 'peiuro' dicimus corrupta natura praepositionis: quae res facit errorem, ut aliqui male dicant 'peiurus', ut 'peiuro'.

[196] credita res aut fides habita, aut commissa respublica. captique dolis sicut dictum est, virtuti non cedit, dolis dicit se esse superatum: non quod Troianis victos esse turpe non fuerit, sed quod Graecis turpius vicisse per dolos. coactis id est expressis, ut Terentius “<una me hercule falsa lacrimola,> quam oculos terendo <misere>, vix <vi> expresserit” .

[197] quos n. t. n. l. a. bene utrique honorem virtutis dat, a quibus victus est. larissaeus achilles a vicinitate: nam Phthius fuit. utraque tamen Thessaliae civitas est. Larissa autem a nympha Larissa est appellata, ex qua Neptunus creavitPelago et Phthion. Achillem autem Homerum secutus Phthiatem non dicit, quem perhibent peregrinantem apud Phthiam, quod nullius esset humanitate susceptus, tali silentio inhospitalem damnasse civitatem.

[199] hic tunc. maius miseris multoque utsale saxa sonabantetcasus Cassandra canebat” ; nam apud veteres a similibus incipere vitiosum non erat. et notandum, quia ut supra diximus agit, ne videatur vel Troia cessisse viribus, vel Aeneas voluntate fugisse. hac autem re ostendit, ex accidentibus dolos Graecorum esse firmatos, cum dicit etiam deos adversum Troiam fecisse.

[201] laocoon ut Euphorion dicit, post adventum Graecorum sacerdos Neptuni lapidibus occisus est, quia non sacrificiis eorum vetavit adventum. postea abscedentibus Graecis cum vellent sacrificare Neptuno, Laocoon Thymbraei Apollinis sacerdos sorte ductus est, ut solet fieri cum deest sacerdos certus. hic piaculum commiserat ante simulacrum numinis cum Antiopa sua uxore coeundo, et ob hoc inmissis draconibus cum suis filiis interemptus est. historia quidem hoc habet: sed poeta interpretatur ad Troianorum excusationem, qui hoc ignorantes decepti sunt. alii dicunt quod post contemptum semel a Laomedonte Neptunum certus eius sacerdos apud Troiam non fuit: unde putatur Neptunus etiam inimicus fuisse Troianis, et quod illi meruerint, in sacerdote monstrare: quod ipse alibi ostendit dicenscuperem cum vetere ab imo structa meis manibus periurae moenia Troiae” . quod autem ad arcem ierunt serpentes, id est ad templum Minervae, aut [quod] et ipsa inimica Troianis fuit, aut signum fuit periturae civitatis. sane Bacchylides de Laocoonte et uxore eius vel de serpentibus a Calydnis insulis venientibus atque in homines conversis dicit. sorte ductus sic Sallustiussorte ductos fusti necat” .

[202] sollemnis aras anniversario sacrificio religiosas. dicimus autem et sacrificium sollemne, et aras sollemnes, ut apricum et hominem et locum, utaprici meminisse senesPersius, contra Horatiuscur apricum oderit campum” . quidam dicunt, quod continuo quinquennio sacrum eidem deo quotannis fuerit restauratum, sollemne dici, sive publicum fuerit, sive privatum. tavrum ingentem non praeter rationem est hoc loco 'ingentem': alibiiam cornu petat” : in victimis enim ista requiruntur, ut certis numinibus certae aetatis mactentur animalia. mactabat scilicet ut Graecis mala naufragio provenirent. quid autem sit 'mactare' in quarto libro innuimusmactant lectas de more bidentes” . sane sciendum rite Neptuno et Apollini tauros immolandos, nam Iovi non licere: ideo et in tertio libro prodigium dicit secutum.

[203] ecce autem cum ex inproviso vult aliquid ostendere 'ecce' ponit, utecce autem telis Panthus” . sicut Ciceroecce autem repente ebrio Cleomene, esurientibus ceteris” . gemini duo et similes. 'gemini' autem sunt proprie fratres simul nati. a tenedo ideo quod significarent naves inde venturas. tranquilla per alta absolute dixit.

[204] horresco referens etiam referens, quod tum vidissem. inmensis orbibus pro inmensorum orbium. angves angues aquarum sunt, serpentes terrarum, dracones templorum, ut in hoc indicat loco 'tranquilla per alta angues'; paulo post in terra 'serpens amplexus'; item 'delubra ad summa dracones'. sed haec significatio plerumque confunditur. horum sane draconum nomina Sophocles in Laocoonte dicit.

[205] pelago per pelagus.

[206] ivbae aut cristae, aut barbae. 'iubae' autem proprie equorum sunt. Plautus in Amphitruoneangues iubati(Am. 1108). sanguineae id est coloris sanguinei.

[208] pone post, semper in loco, numquam in tempore. legit transit, utlitoraque Epiri legimus” . sinvat curvat, flectit in sinus. sinvat] <sinuat a sinu,> ut a fluctu 'fluctuat'. sic in georgicissinuatque alterna volumina crurum” .

[209] fit sonitus ut ostenderet serpentum magnitudinem, quorum in lapsu fluctus movebantur, quia ait 'tranquilla per alta'. salo dicimus et salum, unde est 'salo', et sal salis, utspumas salis aere secabatetsale tabentes artus in litore ponunt” . arva hic 'arva' pro litore posuit; nam arva sunt quae Graecis ἄρουρα sunt dicta. et bene celeritas demonstrata est.

[210] suffecti pro 'infecti', utconixapro enixa: vel certe inferiorem oculorum partem habentes infectam. et est figura 'suffecti oculos', id estsuffecti oculi e suffusos oculos habentes.

[211] sibila id est sibilantia, nam participium est: cum enim nomen est, 'sibilus' dicimus, utnam neque me tantum venientis sibilus austri” . vibrantibus mobilibus, quia nullum animal tanta celeritate linguam movet, adeo ut triplicem linguam habere videatur, cum una sit. hos dracones Lysimachuscurifin et periboeam dicit; filios vero Laocoontis Ethronem et Melanthum Thessandrus dicit.

[212] exsangues timentes; nam ideo timentes pallescunt, quia ante exsangues fiunt. agmine certo itinere, impetu, utleni fluit agmine Thybris” , vel tractu corporis, utextremaeque agmine caudae” .

[213] laocoonta etsi a filiis eius incipiunt, 'Laocoonta petunt'.

[215] implicat hoc ad mollitiem infantum corporis dixit. depascitur ut supra diximus et 'pasco' et 'pascor' unius significationis sunt, utatque artus depascitur arida febris” .

[217] spiris nodis: unde etiam bases columnarum spirulas dicunt; nam proprie spira est volubilitas funium. inde et posteriora serpentium spirae dicuntur, quae sic involvuntur in gyrum, ut funes.

[218] squamea pro squamosa, ut frondea pro frondosa. et est figuratum 'squamea terga collo circumdati'.

[220] simul modo adverbium temporis est, significat enim 'eo tempore'. et est ordo 'simul manibus tendit divellere nodos, simul clamores horrendos ad sidera tollit perfusus sanie vittas atroque veneno'. et vide genus mortis totum ad supplicium procuratum. tendit contendit.

[221] perfusus vittas perfusas vittas habens. et est interpositus versus; nam potest tolli salvo sensu. sanie autem pro sanguine, nam sanies corruptus sanguis. atroque veneno utpallida morsveltristis senectus” .

[223] qualis mugitus id est tollit. facta autem comparatio est propter sacerdotis personam.

[224] incertam dubie inlisam, quae non haberet mortis effectum. inde et 'excussit'.

[225] lapsu labi proprie serpentum est. delubra delubrum dicitur quod uno tecto plura conplectitur numina, quia uno tecto diluitur, ut est Capitolium, in quo est Minerva, Iuppiter, Iuno. alii, ut Cincius, dicunt, delubrum esse locum ante templum, ubi aqua currit, a diluendo. est autem synecdoche, hoc est a parte totum. Varro autem rerum divinarum libroXIX. delubrum esse dicit aut ubi plura numina sub uno tecto sunt, ut Capitolium, aut ubi praeter aedem area sit adsumpta deum causa, ut in circo Flaminio Iovi Statori, aut in quo loco dei dicatum sit simulacrum, ut <sicut> in quo figunt candelam, candelabrum appellant, sic in quo deum ponunt, delubrum dicant. ergo hic cum dicit 'delubra ad summa dracones', ut esset manifestatum, subtexuit dei simulacrum; adiecit enim 'saevaeque petunt Tritonidis arcem', nec praetermisit quin dei nomen adderet dicens 'sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur', ne sine ratione delubri nomen intulisse videretur. Masurius Sabinusdelubrum, effigies, a delibratione corticis; nam antiqui felicium arborum ramos cortice detracto in effigies deorum formabant, unde Graeci ξόανον dicunt” . alii delubrum dicunt templum ab eo quod nulli iunctum aedificio pluvia diluatur.

[226] saevae fortis, aut nobilis: aut ad tempus epitheton additum, aut saeva circa Troianos.

[227] sub pedibusque deae scilicet maioris simulacri, quod a cunctis videtur; nam quod colitur et breve est et latet, sicut Palladium fuerat. non ergo contrarium est quod post raptum Palladium intulit 'deae'. sane hoc loco 'sub' particulam secundo repetendo utrique casui iunxit: accusativo, cum proprie significavit, ut sit 'prope pedes deae'; et 'sub orbe', ablativo, id est infra orbem, utsaepe sub inmotis praesepibus” . clipeique sub orbe ut maxima pars in spiram collecta ante pedes sit. colla vero cum capitibus erectis post clipeum, id est inter scutum et simulacrum deae latebant: ut est in templo urbis Romae.

[228] novus magnus, utPollio et ipse facit nova carmina” ; aut repentinus, aut novi generis, id est qualis numquam antea. cunctis quia ante interemptum Laocoonta dixit timuisse nisi eos, qui viderant angues: post eius interitum cunctos dixit, qui sacerdotem extinctum cognovissent.

[229] insinvat pro insinuatur. Clodius scriba commentariorum: 'insinuem' intro eam penitus. scelus supplicium: ab eo quod praecedit id quod sequitur. expendisse autem tractum est a pecunia; nam apud maiores pecuniarias poenas constat fuisse. expendisse] cum adhuc rudi aere pecunia ponderaretur: quod ad capitis poenam de iure usurpatum est. an quiautriusque rei debitor 'reus' dicitur? quis ante hunc 'expendisse' pro luisse?

[230] sacrum robur non ut supra 'lignum'. et notandum, quot nominibus hunc equum appellet: lignum, machinam, monstrum, dolum, pinea claustra, donum, molem, equum, sacrum robur.

[231] tergo quare 'tergo', cum dixerit 'in latus' et 'in alvum'? ergo 'tergo' quasi per significationem equi accipiamus. quidam 'tergo' quasi 'a tergo suo' accipiunt, tum quia Laocoon manu reducta a tergo suo iecerit telum, ut estecce aliud summa telum librabat ab aure” . sceleratam pro 'ipse sceleratus', uttelumque inbelleetinutile ferrum” . et est hypallage.

[232] sedes per hoc ostendit 'donum Minervae'. oranda placanda.

[233] conclamant una scilicet voce. et bene de peritura civitate 'conclamant' dixit, quia semper res perditae 'conclamatae' dicuntur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: