previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[39]

[40] ante omnes aut perissologia est, quia dixit 'primus'; aut 'ante omnes', id est videntibus omnibus.

[41] laocoon omnia in 'oon' exeuntia tertiae sunt declinationis, ut Laocoontis Demophoontis Hippocoontis. ardens omnis adfectus tribus rebus ostenditur, vultu voce gestu, sicut hic futura dicturo primum iram et commotionem animi quae vultu ostenditur dedit, dein celeritatem corporis, inde vocis magnitudinem.

[42] et procul quidam hoc loco 'procul' 'unde primum exaudiri potuit' tradunt: alii 'iuxta' volunt, utserta procul” . o miseri bene hoc coepit, quia non erant suadenti utilia credituri. quae tanta insania? quia insanorum est contra se sentire. aut 'insania' dementia.

[43] creditis avectos hostes vehementius est, quam si dixisset 'non navigaverunt'.

[44] dona carere dolis danaum?? ordo est 'dona Danaum', non 'dolis Danaum'; non enim quaecumque sunt dona Danaum sunt. sic notus vlixes?? quia, ut ait Homerus, voluntate verberatus et sub habitu mendici Troiam ingressus exploravit universa. hic sane Ulixes, filius Laertae, Penelopae maritus fuit. qui filios habuit Telemachum ex Penelope, ex Circe vero Telegonum, a quo etiam inscio cum is ipse patrem quaereret, occisus est. huic Ulixi primus Nicomachus pictor pilleo caput texisse fertur. huius post Iliense bellum errores Homerus notos omnibus fecit. de hoc quoque alia fabula narratur. nam cum Ithacam post errores fuisset reversus, invenisse Pana fertur in penatibus suis, qui dicitur ex Penelope et procis omnibus natus, sicut ipsum nomen Pan videtur declarare: quamquam alii hunc de Mercurio, qui in hircum mutatus cum Penelope concubuerat, natum ferunt. sed Ulixes posteaquam deformem puerum vidit, fugisse dicitur in errores. necatur autem vel senectute, vel Telegoni filii manu aculeo marinae beluae extinctus. dicitur enim, cum continuo fugeret, a Minerva in equum mutatus.

[46] in ligno bene 'ligno' quasi dissuasorie, non simulacro, ut paulo postducendum ad sedes simulacrum” . nam in suasione vel dissuasione tam sensus quam verba considerantur. ligno] adfectavit tapinosin dicens 'ligno'; infirmare enim vult fictam eorum religionem.

[47] inspectura domos, bene 'inspectura'; muris enim portisque deiectis, qui apud Troiam hoc machinamento perrupti sunt, necesse erat domos inspici. venturaque desuper urbi hoc est oppressura civitatem.

[48] aut aliquis latet error non confirmat, ut plus in eo fraudis videatur esse, quam fuit. error id est dolus, utinextricabilis error” . et est figura ab eo quod praecedit id quod sequitur. distinguendum sane 'error', et sic dicendum 'equo ne credite Teucri'. item 'quicquid id est, timeo', hoc enim melius est. equo latet id est sub praetexto, sub specie equi. alii 'equo' in equo accipiunt. <ne> credite <ne> confidite, id est nolite eorum fiduciam habere, qui timendi sunt, etiam cum ultro offerunt dona.

[49] quicquid id est 'timeo' inquit 'quicquid omnino in equo est; ceterum Danaos, etiam dona ferentes'.

[51] in latus quidam inter ventrem et latus percussum intellegunt. [multi ita volunt intellegi 'in latus stetit, in alvum contorsit hastam.'] quidam deesse aliquid putant, ut sit sensus 'inclinans se in latus ad ictum vehementiorem intorsit hastam', nam si latus equi accipias, contrarium erit quod subiunxit 'alvum'. feri quadrupedis: ab eo quod toto corpore feratur, utpectebatque ferumet paulo postsaucius at quadrupes” . curvam alvum Plautus masculino ait genere, quo non utimur. percussum sane intellegimus inter ventrem et latus.

[52] recusso pro concusso, praepositio pro praepositione.

[53] cavae cavernae Graeca figura, ut 'vitam vivere', 'mortem mori'. quae autem a veteribus cavernae appellatae sint superius dictum est.

[54] fata deum 'fata' modo participium est, hoc est 'quae dii loquuntur', ut Statiuset vocem fata sequuntur” . si mens non laeva fuisset Troianorum scilicet; bene ergo divisit. sane laeva modo contraria. et sciendum laevum, cum de humanis rebus est, esse contrarium, cum de caelestibus, prosperum, utintonuit laevum” , quia sinistra numinum intuentibus dextra sunt.

[55] foedare dilacerare. foedum enim tam apud Vergilium, quam apud Sallustium non turpe significat, sed crudele, utsanguine foedantem quos ipse sacraverat ignis” , Sallustiusfoedi oculi” . alii 'foedare' secundum Graecos accipiunt. quid enim foedius, quam duces Graecorum latentes deprehendi? latebras autem amare dixit.

[56] stares si 'staret' legeris, 'maneres' sequitur propter ὁμοιοτέλευτον. et est apostropha.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: