previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[319]

[320] deiecit vultum decenter, quia de concubitu admonita est. demissa humili, tenui. et verecunde, quia de Pyrrho dictura est.

[321] o felix] <bene> ad interrogata non respondet. o felix bene et virginitatem laudat et mortem, ut ostendat se invitam Pyrrhi pertulisse conubium et esse superstitem suis miseriis. priameia virgo] quia notum est nomen, omisit. priameia virgo Achilles dum circa muros Troiae bellum gereret, Polyxenam visam adamavit et conditione pacis in matrimonium postulavit. alii dicunt, quod, cum ad redimendum corpus Hectoris ab Achille etiam ipsa cum patre venisset, adamata est. quam cum Troiani fraude promisissent, Paris post Thymbraei Apollinis simulacrum latuit et venientem Achillem ad foedus missa vulneravit sagitta. tum Achilles moriens petiit, ut evicta Troia ad eius sepulcrum Polyxena immolaretur: quod Pyrrhus implevit. et alius ordo fabulae huius: cum Graeci victores in patriam vellent reverti, e tumulo Achillis vox dicitur audita querentis, quod sibi soli de praeda nihil inpertivissent. de qua re consultus Calchas cecinit, Polyxenam Priami filiam, quam vivus Achilles dilexerat, eius debere manibus immolari; quae cum admota tumulo Achillis occidenda esset, manu Pyrrhi aequanimiter mortem dicitur suscepisse. invenitur enim apud quosdam quod etiam ipsa Achillem amaverit, et ea nesciente Achilles fraude et insidiis sit peremptus. ante alias ideo felicior, quia virgo extincta est. una ante alias 'ante alias' hic absoluto iunxit, utfida ante alias” . iungitur tamen et conparativo, utscelere ante alios inmanior” , et superlativo, utipse ante alios pulcherrimus omnes” .

[322] hostilem ad tumulum quia grande est mortis solatium praemissus hostis interitus. Troiae sub moenibus altis solatium dedit mortuae, quod licet ad hostilem tumulum, sed in ore patriae perierit; unde duplex felicitas, quod et virgo et in patria meruerit interire.

[323] ivssa mori hoc est ex praecepto Achillis, quam ad tumulum suum iussit occidi. sortitus quia captivi et praeda inter victores sorte dividebantur, ut estet praedae dicere sortem” .

[324] nec victoris eri tetigit captiva cubile singula habent enfasin suam: nam parum erat dominum dicere, nisi et victoris adderet fastum; 'tetigit' non ascendit; nec genialem lectulum, sed 'cubile'. nec victoris eri et reliqua. merito ergo 'felix' quae sola morte tot poenas refugit. tetigit captiva cubile 'tetigit' non cum fiducia coniugali ascendit, sed ut solent captivae dominorum toros paventes leviter contingere.

[325] diversa per aequora vectae tamquam parum fuerat, patriam incensam.

[326] stirpis achilleae cum magno dolore dictum 'Achilleae', quia ab eo Hector occisus est. et idem bis dixit. fastus superbiam. et est quartae declinationis; nam liber, qui dierum habet conputationem, secundae declinationis est: unde erravit Lucanus dicendonec meus Eudoxi vincetur fastibus annus(10.187).

[327] servitio enixae tulimus hoc est pertulimus, donec in servitio positae eniteremur. et bene plurali utitur numero ad excusandum pudorem.

[328] ledaeam hermionen id est Ledae neptem, Tyndarei uxoris, quam Iuppiter in cygnum mutatus gravidam fecit, quae ovum peperisse dicitur, unde nati sunt Helena, Castor et Pollux. lacedaemoniosque hymenaeos cum ingenti felle, ac si diceret: infelices maritis semper, ut Paridi et Deiphobo.

[329] transmisit habendam erili voluntate, non lege coniugii: vel quia inter captivos matrimonio fides non stabat: unde et 'habendam' dixit. et 'transmisit', quia alii tradidit, quidam 'permisit' accipiunt.

[330] ereptae conivgis hanc Hermionen quidam dicunt, cum Oresti esset desponsata, post a Menelao apud Troiam admirante virtutem Pyrrhi, esse illi promissam. alii dicunt a Menelao quidem apud Ilium Pyrrho desponsatam, sed a Tyndareo Oresti, morante apud Troiam Pyrrho, ut quidam promissam, ut quidam coniunctam tradunt: quam cum Pyrrhus, confisus voluntate Menelai, armatus multitudine rapuisset, ab Oreste insidiis interfectus est. si ergo Orestes eam uxorem non duxerat, cur 'coniugis' posuit? sic ergo intellegendum est, quam sperabat coniugem, ut in secundoet gener auxilium” , cum adhuc sponsus esset.

[331] scelerum furiis matricidio scilicet. Orestes enim, Agamemnonis filius, cum interfecto patre a Clytemestra coniuge et adultero Aegistho ipse subtractus periculo esset, apud Strophium, patrem Pyladis, educatus est. qui cum adolevisset cum amico Pylade, tam Aegisthum quam matrem peremit: ob quam causam furiis agitatus est nec ante furore liberatus, quam pervenisset in Tauricam regionem, ubi soror eius Iphigenia, subducta a Diana apud Aulidem sacrificio, templo Dianae praeerat et more gentis deae hospites immolabat. ibi cum ad aras pertractus esset, ut tamquam hospes occideretur, agnitus a sorore subtractus est morti: post, accepto responso, sublato Dianae simulacro, sororem reduxit in Atticam, ubi in honorem conservati numinis Tauropolin appellavit. agitatus stimulatus. Cicero in Roscianaagitari et perterreri furiarum taedis ardentibus” .

[332] excipit dolo interficit, utaemulus exceptum Triton” . patrias aras alii Achilleas intellegunt; [aut quod ibi Achilles occisus sit] nam Pyrrhus, ut in historia legimus, occiso patre in templo Apollinis Thymbraei reversus ad patriam, in numinis insultationem in templo eius Delphico aras patri constituit et illic ei coepit sacrificare: [neque enim aut Pyrrhus, aut Apollo Delphis oriundi sunt]. alii 'patrias' Apollineas volunt a Patris, Achaiae civitate, in qua Patrius Apollo colitur. nec debemus quaerere, cur non Delphicas dixerit, quia epitheta in alieno negotio plerumque alia ponuntur, ut in quartoItaliam magnam Gryneus Apollo, Italiam Lyciae iussere capessere sortes” , cum a Delio tantum eum constet accepisse responsa. sunt qui dicunt ab Aesculapio aras Apollini statutas 'patrias' nominatas. alii in templo Apollinis dicunt aram fuisse inscriptam ΠΑΤΡΙΟΥ ΑΠΟΛΛΩΝΟΣ ab hoc, quod Icadius, Apollinis et Lyciae nymphae filius, cum in adultam aetatem venisset, primo regionem in qua natus erat a matre Lyciam nominavit, deinde in ea urbem Apollini condidit, sortes et cortinam consecravit, et, ut illum patrem esse testaretur, Patara cognominavit. inde cum Italiam peteret, naufragio vexatus delphini tergo exceptus dicitur ac prope Parnasum montem delatus patri Apollini templum constituisse et a delphino locum Delphos appellasse, aras deinde Apollini tamquam patri consecrasse, quas ferunt vulgo patrias dictas. hinc ergo et delphinum aiunt inter sacra Apollinis receptum; cuius rei vestigium est quod hodieque quindecimvirorum cortinis delphinus in summo ponitur et pridie quam sacrificium faciunt, velut symbolum delphinus circumfertur, ob hoc scilicet, quia quindecimviri librorum Sibyllinorum sunt antistites, Sibylla autem Apollinis vates et delphinus Apollini sacer est. invenitur tamen apud Cornificium Longum, Iapydem et Icadium profectos a Creta in diversas regiones venisse, Iapydem ad Italiam, Icadium vero duce delphino ad montem Parnasum, et a duce Delphos cognominasse, et in memoriam gentis, ex qua profectus erat, subiacentes campos Crisaeos vel Cretaeos appellasse, et aras constituisse.

[333] reddita more veteri pro 'data' accipiendum est: 're' ergo abundat. Ennius annalibusad illa reddita nuptam” , et alibiisque dies post aut Marcus quam regna recepitpro accepit. aut 'reddita', quod Heleno debebatur imperium. cessit pars heleno per privignum, ut diximus.

[334] chaonios cognomine campos Epirum campos non habere omnibus notum est, sed constat ibi olim regem nomine Campum fuisse eiusque posteros Campylidas dictos et Epirum Campaniam vocatam, sicut Alexarchus, historicus Graecus, et Aristonicus referunt. Varro filiam Campi Campam dictam, unde provinciae nomen; post vero, sicut dictum est, Chaoniam ab Heleno appellatam, qui fratrem suum Chaonem, vel ut alii dicunt comitem, dum venaretur occiderat. alii filiam Campi Cestriam ab Heleno ductam uxorem, et <eum> de nomine soceri Campos, de nomine Chaone Chaonas dixisse.

[335] Troiano a chaone licet superius causa huius nominis dicta videatur, tamen quidam dicunt hunc Chaonem pro omnium incolumitate, cum pestilentia laborarent socii Heleni, ex responso immolandum se obtulisse, unde in honorem eius Epirum, quae Campania dicebatur, Chaoniam nominatam. alii dicunt, [quod] cum Helenus cum Pyrrho ab Ilio navigaret et tempestate iactarentur, Chaonem, unum e Troianis, amicum Heleni, vovisse, ut, si illi periculum evasissent, se pro eorum incolumitate interimeret: qui se, postquam illi evaserunt, sicut promisit, occidit: unde factum est, ut ex eius nomine Helenus, adeptus regnum, Epirum Chaoniam nominaret. dixit nominavit, utfluvium cognomine Thybrim diximusetItaliam dixisse ducis de nomine gentem” .

[336] pergamaque 'Pergama' legendum, non ut plerique 'Pergameam', qui per inperitiam contra metrum sentiunt. decipiuntur autem dum utrumque derivativum volunt, cum sit 'Pergama' principale.

[337] <sed tibi> qui cursum venti servat hunc ordinem, ut a sui persona incipiens mox quaerat alienam, utsed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris” . et hoc totum cum admiratione dictum est. qui venti id est tam prosperi. quae fata tam nobis felicia.

[338] quis deus?? qui praestitit, ut te videre possemus. tale est et illud Aeneae ad Didonem adulatoriumhinc me digressum vestris deus appulit oris” . ignarum aliud disponentem.

[339] puer ascanius filius, quia Graeci παῖδας etiam filios dicunt. superatne vivit. sane nove dictum est et caret exemplo, ut pauca in Vergilio. alii dicunt 'superat' superstes est: sed 'superstes' praesentem significat, ut Cicero in Murenianasuis utrisque superstitibus” , id est praesentibus.

[340] quem tibi iam Troia hemistichium nec in sensu plenum. sunt autem duo talia, hoc etconcessere deum” : quem quidam ita conplevitconcessere deum profugis nova moenia Teucris” .

[341] amissae cura parentis si 'parentis' Creusae accipis, occurrit illud, unde sciebat eam perisse? et alii dicunt potuisse hoc vel Heleno divinante cognosci, vel Aenea requirente per Troiam, utimplevi clamore vias” : sed utrumque viribus caret. parentem ergo patriam accipiamus, ut Tulliussi tibi patria, quae communis omnium parens est” , et est sensus 'doletne perditam patriam'?

[342] animosque viriles atqui supra dixerat 'puer': sed 'animos viriles' ait parentum consideratione. inde et in nono de ipsoante annos animumque gerens curamque virilem” .

[343] avunculus quidam 'avunculus' humiliter in heroico carmine dictum accipiunt.

[345] incassum fletus et 'longos' et 'incassum' bene addidit, ut femineos monstraret adfectus.

[348] et multum lacrimas ordo est 'lacrimas multum fudit inter verba singula': nam si 'lacrimans' dixeris, quid fudit? et bene verba Heleno post Andromacham non dedit, ne frigeret, sicut in libro quinto Acestae.

[349] parvam Troiam simulataque magnis et cetera. multi putant, Aeneamde ea venisse ad Epirum et ibi haec loca per licentiam poeticam esse conficta. Varro Epiri se fuisse dicit et omnia loca isdem dici nominibus, quae poeta commemorat, se vidisse: unde apparet haec non esse fabulata. idem etiam Varro Troiam Epiri ab Aenea sive a comitibus eius [†byopator] nuncupatam docet, ubi Troiana classis Aeneam expectasse sociosque eius castra in tumulis habuisse memoratur, quae ex illo tempore Troiana appellantur: unde apparet divinum poetam aliud agentem verum semper attingere.

[350] arentem pro aridum: participium vice nominis.

[351] agnosco aut cognomine agnosco; aut certe quia reparatam audierat Troiam, uthic incredibilis rerum fama occupat aures” . agnosco] nam ea agnoscimus quae iam pridem vidimus. scaeaeque amplector limina portae Scaea porta dicta est non a pugnis ante se factis scaevis, id est malis; nam et ante sic dicta est; nec ab itinere ingressis scaevo, id est sinistro, quod ingressi non recto eunt itinere, sed sinistro: sed a cadavere Laomedontis, hoc est scenomate, quod in eius fuerat superliminio. tamen hanc portam ex nece Achillis scaeam appellatam volunt. amplector utamplexaeque tenent postes atque oscula figunt” : quasi ad Troiam pervenisset.

[352] teucri pro Teucriadae.

[353] amplis quod est regiae magnitudinis. accipiebat pascebat, ut Terentiusaccipit homo nemo melius neque prolixius” .

[354] avlai pro aulae; et est diaeresis de Graeca ratione veniens, quorum 'ae' diphthongos resoluta apud nos duas syllabas facit. aula autem proprie dicitur quae concluditur porticibus quattuor, unde superius 'porticibus' dixit.

[355] inpositis auro dapibus id est cum inpositas auro dapes haberet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: