[670]
[672] insertabam cunctationem ostendit hoc verbo eius, qui nec ire ad proelium velit, nec domum relinquere. sic et 'ferebam' dixit.
[674] patri melius 'patri', quam 'mihi'. tendebat offerebat, sed manibus eum gestans.
[675] si periturus abis argumentum dilemma, id est conplexio, quae adversarium ab utraque parte concludit.
[676] expertus quidam participium praeteriti temporis [sed] vim praesentis habere volunt, quia praesens deficit.
[677] tutare domum hoc est cui defensori relinquimur, si tu deseris? cui parvus ivlus interrogantis est. et simul epitheto commendat aetatem.
[678] conivnx quondam 'quondam' aut aliquando significat, quasi nunc uxor non sit quae relinquitur. aut certe 'quondam' 'semper' significat, ut in georgicis “ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis” , et est, quam semper coniugem nominasti. haberi enim quaevis poterat, nominari non nisi nobilis. et bene [ex ductu litterarum] quod eventurum timet, quasi iam contigerit, deflet; se autem ideo ultimam facit, quod ipsa loquitur. diversam autem aetatem pueri, senis et feminae ad miserationem commovendam videtur obicere.