previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[361]

[362] talia dicentem bene 'dicentem', non postquam dixit. iamdudum ab initio orationis. aversa id est irata: 'aversa' ergo ad animum referendum est; nam incipit esse contrarium 'aversa tuetur': ut estdiva solo fixos oculos aversa tenebat” .

[364] luminibus tacitis pro ipsa tacita, uttacitumque obsedit limen Amataepro 'ipsa tacita'. sequitur autem invectio, quae semper statu caret. sane 'tacitis' participium passivum pro activo. quidam 'tacitis' epitheton oculorum volunt. alii 'tacitis' siccis pro iracundia.

[365] nec tibi diva parens non est sola in Aeneam vituperatio, sed etiam in se obiurgatio, quia dixeratcredo equidem, nec vana fides, genus esse deorum” : unde nunc dicit 'generis nec Dardanus auctor'. et studet illud destrueretune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisaeet reliqua. et nominando Venerem et Dardanum et maternam et paternam generositatem destruit.

[366] perfide amantum verbo eum increpat, sic supradissimulare etiam sperasti, perfide” .

[367] caucasus mons Scythiae inhospitalis. sane quidam absurde putant Caucasum et tigris a Didone memoratas, quia nec Didoni perturbatae venire in mentem Caucasus potuit, nec tigres iuxtadum cognitae, et hoc Hyrcanae: nam quod ait 'genuit Caucasus', elaboravit dicendo 'genuit' incredibilius facere de monte masculini generis. sed hic imitatur Graecos, qui magis proprie γλαυκὴ δέ σε τίκτε θάλασσα: quod hic ad propria nomina transtulit. hyrcanaeque tigres Arabicae: nam Hyrcania silva est Arabiae. et notandum relictis mediis conparationibus eum augmenta fecisse: nam post deos non homines, sed saxa intulit.

[368] nam quid dissimulo?? tacitae quaestioni occurrit, ne quis eius nimiam iracundiam reprehenderet, dicens Aeneam posse mitigari forsitan precibus. quae me ad maiora reservo aut ad maiores scilicet iniurias: aut ad superiora pertinent, quia ei male dixit.

[369] num fletu ingemvit nam hoc est 'generis nec Dardanus auctor'. num lumina flexit hoc est 'genuit Caucasus': vel ad illud pertinet 'ille Iovis monitis inmota tenebat lumina'.

[370] miseratus amantem hoc est 'Hyrcanaeque admorunt ubera tigres': et 'miseratus' accusativum regit, ut hoc loco: 'misereor' genetivum, utmiserere animi non digna ferentis” . et bene avertit ab eo sermonem et non dixit '<num> ingemuisti? num flexisti, aut miseratus es'? uthic alienus oves custoset reliqua, non dixit 'tu mulges'. et 'miseratus', hoc est 'nec tibi diva parens'.

[371] quae quibus anteferam amphibolia: quid prius, quid posterius dicam? quod fieri solet, ubi omnia et paria et magna sunt. sane 'anteferam' non est dividendum, est 'praeferam'. nec maxima ivno aut in Iunonem male dictum est, ut eam non esse maximam dicat, sicut etiam in Iovem: nam convicium est, quod eum Saturnium dicit, hoc est nocentem: aut certe iungitur, ut 'nec Iuno aspicit, nec Iuppiter', ut se dementem dicat, quod regina eiectum et egentem in partem regni receperit. aut certe 'maxima Iuno' quae solet amare Carthaginem: vel quae nuptias dedit, quod optaverat Dido.

[372] nec saturnius ut supra dictum est, ubicumque infestos vult ostendere vel Iunonem vel Iovem, Saturnios appellat, utveterisque memor Saturnia bellietSaturnique altera proles irarum tantoset reliqua. et Iovem ideo Saturnium modo appellat, quia Aeneam a Carthagine praecipit abscedere.

[373] nusquam tuta fides hoc est, nec apud rem, nec apud hominem: Terentiusquid credas, aut cui credas?” et declamavit per contrarium: nam omnis fides tuta est: [cuius haec proprie virtus est, ut tuta sit;] 'haec' ait 'nusquam tuta'. eiectum naufragum: legimus enimhuc pauci vestris adnavimus oris” . et est separandum 'eiectum'. litore egentem id est 'egentem litoris', uthospitio prohibemur harenae” . vel si iungas 'eiectum litore', pro 'in litus', utinferretque deos Latiopro 'in Latium'. et in tribus modis haec elocutio profertur: 'egeo hanc rem', Plautus Menaechmislinum, lanam praebeo, neque quicquam eges(Men. 120-122): 'egeo huius rei', “has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret” : et 'egeo hac re', ut 'litore egentem'.

[374] excepi ad illud respondet 'eiectum litore egentem'. regni demens in parte locavi utac dominum Aenean in regna recepit” : quod Iarbas queritur. et est invidiosum: quando optantem vel litoris egentem in regni partem recepi. mire autem recordatione beneficiorum iracundia accenditur. sane etiam hic mentio caeremoniarum inducitur: mos enim apud veteres fuit flamini ac flaminicae, dum per confarreationem in nuptias convenirent, sellas duas iugatas ovilla pelle superiniecta poni eius ovis, quae hostia fuisset, ut ibi nubentes velatis capitibus in confarreatione flamen ac flaminica residerent: quod hic Dido meminit, cum queritur se ab Aenea contra ius nexus maritalis deseri, his verbis 'regni demens in parte locavi': 'locata' enim uxor dicitur, quod simul cum eo sedeat, dum confarreatur.

[375] amissam classem subaudis 'renovavi'. ad illud respicitquassatam ventis liceat subducere classem” . socios a morte redvxi scilicet quos hospitio eiectos excepi, quibus classem reparavi.

[376] furiis incensa feror aut quod necesse habeo exprobrare beneficia, ut Terentiusinsanire occipiunt homines ex iniuria” : aut quia multa erat in deos locutura. et bona praemittitur excusatio: nam numina non credere curare mortalia et ab his beneficium non sperare furoris est. subiungit enim 'si quid pia numina possunt'.

[377] nunc lyciae sortes inrisio est honesta satis, cum his verbis fit, quibus laus praemissa est, utet nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, necdum illis labra admovi, sed condita servo” . scimus autem Aeneam superius haec verba dixissesed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, Italiam Lyciae iussere capessere sortes” . 'Lyciae' autem 'sortes': Apollinem Lyceum appellari dicunt sive de Lyco, quem vicit, et in victoriae suae testimonium hoc nomen induit: sive quod est λευκός a candore; idem enim et sol creditur: sive quod transfiguratus in lupum cum Cyrene concubuit: sive quod in lupi habitu Telchinas occiderit: sive quod lupus ei primus post interemptum Pythonem ex eo loco, qui appellatur Tempe, laurum attulit: sive quod pastoralis deus lupos interemerit. et est alia fabula, cur Lycia vocata sit regio: Diana harum regionum gaudebat venatu; sed quodam tempore tanta vis luporum se ibi infudit, ut omnes feras eorum incursus absumeret: cum ergo omnis oblectatio deae, quae de venatione veniebat, extinctis ceteris animalibus defecisset, Apollo ob hanc remconsecratum est. est et alia de hoc fabula: Danaus trahens ab Aegypto originem, cum videret ira Neptuni vindictam sumentis, quod adversum se de condendis Athenis Inachus fluvius pro Minerva iudicasset, uri siccitatibus solum, filiam Amymonen ad aquam inquirendam proficisci iubet. quae cum vidisset repertum fontem hiatu terrae receptum exaruisse, ad patrem detulit: quo ille prodigio commotus oraculum Apollinis adiit, cui Apollo respondit, ut profectus ubi invenisset taurum et lupum inter se pugnantes, spectaret exitum pugnae, et si taurus vicisset, Neptuno templa construeret; si vero lupus, Apollini delubrum sacraret. sed cum Danaus lupum videret vicisse, Apollini Lycio templum dedit. in huius autem Lyciae regione Patara sacer olim lucus Apollini fuit, ubi Apollo responsa dedit: unde etiam Patareus appellatus est. nunc et iove missus ab ipso sicut supra 'ab ipso' magno: et bene 'nunc' saepius posuit ad inrisionem, quasi: nunc de te curant qui ante periclitanti non curaverunt subvenire.

[378] horrida ivssa et hoc per inrisionem, quasi plena venerationis, vel quae tu timeas.

[379] quietos sollicitat Cicero in libris de deorum natura triplicem de diis dicit esse opinionem: deos non esse, cuius rei auctor apud Athenas exustus est; esse et nihil curare, ut Epicurei; esse et curare, ut Stoici: secundum quos paulo post 'si quid pia numina possunt': nam modo secundum Epicureos ait 'ea cura quietos'. quidam superos deos Mercurium Apollinem et Iovem accipiunt, 'quietos' vero inferos, quia Aeneas dixerat 'me patris Anchisae'. 'sollicitat' vero sollicitos habet: Terentiusego quia non redit filius, quae cogito et quibus nunc sollicitor rebus” .

[380] refello redarguo: vel retardo: vel falsa esse convinco; 'refello' enim ab eo quod est 'fallo' venit.

[381] i sequere Italiam ventis satis artificiosa prohibitio, quae fit per concessionem: quae tamen ne non intellecta sit persuasio, permiscenda sunt aliqua, quae vetent latenter, ut 'ventis' 'per undas', nomina terribilia. sic Terentiusprofundat, perdat, pereat: nihil ad me attinet” . ergo hic cum eum videtur dimittere, admonendo periculi retinet. sane multi 'Italiam' distinguunt, ut sequatur 'ventis pete regna per undas'. et 'sequere' quasi fugientem.

[382] spero equidem videtur eadem quodammodo repetere, et de tempestate et de beneficiis suis vehementius. mediis scopulis aut manifestis, utmedioque ex hoste recepi” : aut illa saxa dixit, quae sunt inter Africam et Sardiniam Siciliamque.

[383] havsurum luiturum, daturum. dido potest et vocativus esse, et accusativus, ut et 'o Dido' et 'hanc Dido'.

[384] sequar atris ignibus absens alii 'furiarum facibus' dicunt, hoc est 'invocatas tibi inmittam diras'; alii 'sociorum' facibus dicunt, ut paulo postferte citi flammas” . melius tamen est, ut secundum Urbanum accipiamus 'atris ignibus' rogalibus, qui visi tempestatem significant, ut Aeneae, sicut in quinto legimus, contigit. hoc ergo nunc, quod factura est, dicit, id est occidam me et rogalibus te persequar flammis 'absens', quasi mortua, utabsenti ferat inferias” . rogalibus autem, mali ominis, quod 'atris' dixit. legimus et in Horationigrorumque memor dum licet ignium” . et debuit 'absens' 'quamquam' subiungere, ut esset 'quamquam absens'.

[385] anima seduxerit artus hypallage pro 'animam artubus seduxerit'. aut certe 'anima' pro 'ab anima': et est mortis periphrasis. quid enim est mors, quam separatio animae a corpore?

[386] omnibus umbra locis adero: dabis inprobe poenas dicunt physici biothanatorum animas non recipi in originem suam, nisi vagantes legitimum tempus fati conpleverint: quod poetae ad sepulturam transferunt, utcentum errant annos” . hoc ergo nunc dicit Dido: occisura me ante diem sum; vaganti mihi dabis poenas; nam te persequar et adero quamdiu erro semper: si autem fuero recepta in originem, poenas tuas audiam, quas videre non potero. hic ergo sensus est: si tempestatem evaseris flammarum rogalium, umbra mea te persequetur: si et hanc evaseris, vel recepta audiam famam suppliciorum tuorum. inprobe sceleste. sic in iureinprobus intestabilisque esto” .

[388] medium sermonem propter hoc quod sequitur 'multa metu cunctantem et multa parantem dicere', ut supramortalis visus medio sermone reliquit” . sane multi dictis participium, non appellationem volunt, hoc est, cum haec dicta essent.

[390] linquens multi pro 'relinquens Aeneam', alii pro 'deficiens' accipi volunt more antiquo, sicut 'delinquere' pro 'deficere': Coelius historiarumdelinquere frumentum, Sardiniam hostes tenere” , Tuberonam delinquat, aut superet aliquid tibi” , id est deficiat, aut superet; Gellius annaliumdeliquium solisetdeliquionemdicit quod Vergiliusdefectus solis varios” : nam in hoc ipso loco sequitur 'suscipiunt famulae conlapsaque membra'.

[391] suscipiunt famulae subaudis eam. thalamo dativus casus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: