previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[267]

[268] obscuri sola sub nocte aut hypallage est 'sub obscura nocte soli ibant': aut 'sub sola nocte', id est ubi nihil aliud est praeter noctem.

[269] domos vacvas nostri mundi comparatione: simulacra enim illic sunt, quae inania esse non dubium est. inania regna inanium: per quod ostenditur vacuum.

[270] inceptam alii 'incertam' legunt, illuc tamen recurrit; nam 'incertam' incipientem, id est minorem significat. luce maligna obscura: nam malignum est proprie angustum, utaditusque maligni” , id est minores, obscuri. sane sciendum, lunae, licet minoris, commemoratione ostendere eum, fuisse illic aliquid lucis: nam aliter omnia, quae dicturus est, videre non poterant.

[271] ubi quando: nam non est loci, sed temporis.

[272] nox abstulit atra colorem hoc et videmus et tractatur ab Epicureis, rebus tollere noctem colorum varietatem: unde etiam apud inferos omnia nigra esse dicuntur. contra hos Academici una re pugnant: nam squamas piscium dicunt lucere per noctem.

[273] vestibulum ut Varro dicit, etymologiae non habet proprietatem, sed fit pro captu ingenii: nam vestibulum, ut supra diximus, dictum ab eo, quod ianuam vestiat. alii dicunt a Vesta dictum per inminutionem: nam Vestae limen est consecratum. alii dicunt ab eo, quod nullus illic stet; in limine enim solus est transitus: quomodo vesanus dicitur non sanus, sic vestibulum quasi non stabulum. faucibus orci deum posuit pro loco, ut Iovem dicimus et aerem significamus: Horatiusmanet sub Iove frigido venator” . Orcum autem Plutonem dicit: nec enim per Charonta possumus intellegere inferos dictos, quia minor potestas pro imperio numquam ponitur, sed illa quae tenet imperium. ergo alter est Charon: nam Orcus idem est Pluton, ut in Verrinis indicat Cicero dicensut alter Orcus venisse Hennam et non Proserpinam, sed ipsam Cererem rapuisse videatur” . alibi aitqua Ditem patrem emersisse ab inferis putant” . dicimus autem et hic Dis et hic Ditis.

[274] luctus et vltrices posvere cubilia curae ea dicit esse in aditu inferorum, quae vicina sunt morti; aut quae post mortem creantur; aut quae in morte sunt, ut pallorem. luctus enim post mortem est. curae conscientiae, quae puniunt semper nocentes.

[275] tristis severa, quae gignit severitatem. Ciceroiudex tristis et integer” .

[276] malesvada fames quae impellit homines interdum ad inlicita. turpis egestas quae turpes facit. et quasi harum rerum imagines facit, quas dicit esse apud inferos ideo, quia in quem ista concurrunt, sit mortalis necesse est: unde deos inmortales dicunt, qui ista non sentiunt quibus mors creatur.

[277] terribiles visu formae omnes scilicet quas supra dixit.

[278] consanguineus leti sopor secundum Homerum: vel iuxta illuddulcis et alta quies placidaeque simillima mortis” . mala mentis gavdia generaliter omnium scelerum dicit, ac si diceret 'malae mentis gaudia': ut cum male fecerunt gaudeant.

[279] mortiferumque adverso in limine bellum mirecum omnia in vestibulo, bellum vero in limine ipso posuit, quoniam nulla maior est mortis causa quam bellum. et est familiare epitheton.

[280] evmenidum thalami Furiae numquam nupserunt: unde thalamos accipiamus in quibus natae sunt. alii thalamos dicunt, qui facti sunt auctoribus Furiis, in quibus adulteria et caedes admiserunt: sed non procedit, quia ait 'terribiles visu formae'. et ut non videatur esse contrarium quia Furias paulo post alibi dicit esse: nam possunt hic natae esse, et alibi manere, et alibi officium exercere poenarum.

[281] crinem vittis innexa utscissa comametoculos suffusa” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: