previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[112]

[113] postera vix summo descriptio temporis, quod Turnus praefinierat.

[114] cum primum alto quia res perturbatae secuturae sunt, diem quoque cum fervore oriri fecit.

[115] lucemque eLatis naribus efflant Ennianus versus est ordine commutato: ille enim aitfunduntque elatis naribus lucem” . et sciendum, nusquam diem sic potenter descripsisse Vergilium: sicut in quarto noctem, ubi Dido pervigilans deliberat.

[116] campum ad certamen totus hic de foederibus locus de Homero translatus est, ubi Alexander Paris cum Menelao singulari est certamine dimicaturus.

[117] dimensi rutvlique viri inter se per certa spatia dividentes, quae quisque loca purgaret. et hoc loco Fauni lucum evertere Troiani: unde est paulo postsed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum sustulerant, puro ut possent concurrere campo” .

[118] focos quidquid ignem fovet 'focus' vocatur, sive ara sit, sive quid aliud in quo ignis fovetur, sicut in tertio dictum est. tamen et hic in publico sacrificio ostendit cum aris etiam focos sacratos; nam ait 'in medioque focos et dis communibus aras' et post subtexuitcraterasque focosque ferunt” : 'crateras' scilicet quibus libaverant, 'focos' vero ad quos legitimum sacrificium perfecerant. et dis communibus aras di communes sunt, ut alii dicunt, Mars Bellona Victoria, quod hi in bello utrique parti possunt favere. ut autem altioris scientiae hominibus placet, di communes sunt qui ἄζωνοι dicuntur, id est qui caeli certas non habent partes, sed generaliter a cunctis coluntur: ubique enim eos esse manifestum est: ut mater deum, cuius potestas in omnibus zonis est; nam ideo et mater deum dicitur, quod cum omnibus eius est communis potestas. alii communes deos volunt Solem, Lunam, Plutonem, Martem: hi enim apud omnes homines inveniuntur et sunt in omnibus terris. prior tamen sensus et simplex est et magis aptus negotio.

[119] aras gramineas Romani enim moris fuerat caespitem arae superimponere et ita sacrificare. 'gramineas' autem ideo, quia et de bello res agitur et Marti sacrificatur, cui gramen est consecratum, quod secundum Plinium in naturali historia ex humano cruore procreatur. gramen autem herbae species est, licet omnis herba gramen vocetur, sicut robur omne lignum, cum sit et species. fontemque ignemque ferebant 'fontem' pro aqua posuit, a toto partem. sane ad facienda foedera semper aqua et ignis adhibentur; unde econtra quos arcere volumus a nostro consortio, eis aqua et igni interdicimus, id est rebus, quibus consortia copulantur. ad haec autem foedera aqua de certis fontibus peti solet.

[120] veLati lino atqui fetiales et pater patratus, per quos bella vel foedera confirmabantur, numquam utebantur vestibus lineis. adeo autem a Romano ritu alienum est, ut, cum flaminica esset inventa tunicam laneam lino habuisse consutam, constitisset ob eam causam piaculum esse commissum. unde dicemus errore factum, ut linea vestis contra morem adhiberetur ad foedera, quae firma futura non erant. scimus enim hoc ubique servare Vergilium, ut rebus, quibus denegaturus est exitum, det etiam infirma principia. sic in Thracia civitatem condens Aeneas, quam mox fuerat relicturus, contra morem Iovi de tauro sacrificavit. sic senatum ad privata Latinus convocat tecta, quando eius non erunt firma consilia. sic paulo post in augurio liberatus cycnus in fluvium concidit, quia Turnum Rutuli, licet rupto foedere, liberare non poterunt. Caper tamen et Hyginus hoc loco dicunt lectionem esse corruptam: nam Vergilium ita reliquisse confirmant 'velati limo'. limus autem est vestis, qua ab umbilico usque ad pedes prope teguntur pudenda poparum. haec autem vestis habet in extremo sui purpuram limam, id est flexuosam, unde et nomen accepit: nam 'limum' obliquum dicimus, unde et Terentiuslimis oculisdicit, id est obliquis. verbena tempora vincti verbena proprie est herba sacra, ros marinus, ut multi volunt, id est λιβανωτίςsicutagonis, sumpta de loco sacro Capitolii, qua coronabantur fetiales et pater patratus, foedera facturi vel bella indicturi. abusive tamen iam verbenas vocamus omnes frondes sacratas, ut est laurus, oliva vel myrtus: Terentiusex ara hinc verbenas sume” : nam myrtum fuisse Menander testatur, de quo Terentius transtulit. quidam sane veris proximi herbas verbenas dicunt. alii certa ligamenta verbenas volunt vocari.

[121] legio avsonidum pro 'Ausonidarum', quod venit ab eo quod est 'hic Ausonida', sicut 'hic auriga'; nam 'Ausonis' generis feminini est, unde 'Ausonidum' facit: quod ut diceret, metri est necessitate conpulsus. pilataque plenis hoc est pilis armata. quidam hoc loco 'pilata agmina' non a genere hastarum positum adserunt: nam paulo post dictum inferuntdefigunt tellure hastas” : sed 'pilata' densa, spissa, ut implere portas potuerint et postea se in loca apertiora diffundere. alii 'pilatum agmen' dicunt quod in longitudine directum est, quale solet esse cum portis procedit. vel certe 'pilata' fixa et stabilia, vel a pilo, quod figit, vel a pila structili, quae fixa est et manet: nam et Graeci res densas et artas πιλωτά dicunt. Ennius saturarum II. “contemplor inde loci liquidas pilatasque aetheris oras” , cum firmas et stabiles significaret et quasi pilis fultas. Hostius belli Histrici primopercutit atque hastam pilans prae pondere frangit” 'pilans' id est figens, idemsententia praesto pectore pilata” , id est fixa, stabilis. Asellio historiarumtriarium quartum signum accedebat, sive pilatim, sive passim iter facere volebat” . Scaurus de vita suain agrum hostium veni, pilatim exercitum duxi” , id est strictim et dense. nam ubi proprie de genere hastae loquitur, aitpila manu saevosque gerunt in bella dolones” . Varro rerum humanarum duo genera agminum dicit, “quadratum, quod inmixtis etiam iumentis incedit, ut ubivis possit considere; pilatum alterum, quod sine iumentis incedit, sed inter se densum est, quo facilius per iniquiora loca transmittatur” .

[123] rvit cum impetu venit: quod apud Graecos est ὥρμησεν. variis quia alius Troicus, alius Tyrrhenus: aut ipse Tyrrhenus varius, quia de variis gentibus Tuscorum.

[124] instructi ferro bona prooeconomia et rei futurae praeparatio: ruptis enim foederibus in bella descendent: quia necesse non erat armari omnes, solis ducibus pugnantibus.

[127] asilas Etruscum nomen.

[131] vulgus inermum senum scilicet ac matrum, sicut ipse memoravit: et quidam volunt ideo hic matrum factam mentionem, ut etiam Amata inter ceteras ad spectandum venisse videatur, quo possit, ducta errore, se perimere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: