previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[40]

[42] stellas fugarat poetice dixit: nam si stellae a stando dictae sunt, non fugantur; semper enim fixae sunt praeter planetas. et est indicativus modus pro coniunctivo: cum fugasset tempestates.

[43] clara dies ad conparationem.

[44] advocat Aeneas proprie enim advocata contio dicitur.

[45] dardanidae magni frequenter, ut diximus, ad opus suum Vergilius aliqua ex historia derivat: nam sic omnia inducit, quasi divini honores solvantur Anchisae, quos constat Iulio Caesari tribuisse Augustum. et bene dicit 'genus alto a sanguine divum': nam per tacitam oeconomiam ostendit, debere Anchisen generis sui honorem mereri: unde estdis genite et geniture deos” . a sanguine divum 'divum' et 'deorum' indifferenter plerumque ponit poeta, quamquam sit discretio, ut deos perpetuos dicamus, divos ex hominibus factos, quasi qui diem obierint: unde divos etiam imperatores vocamus. sed Varro et Ateius contra sentiunt, dicentes divos perpetuos, deos, qui propter sui consecrationem timentur, ut sunt dii manes: quod tangit in duodecimo dicensdiva deam stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet” .

[46] annvus orbis quia menses in sese recurrunt et annum faciunt: unde et anulus quasi anuus dictus. sic alibiatque in se sua per vestigia volvitur annus” .

[47] divini aut laus est, utdivini opus Alcimedontis” : aut re vera 'divini'; nam aitgenitor mihi talia namque, nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit” . multa enim antiqua lectio Anchisen futurorum scientem concelebrat. aut 'divini' id est dei, quia apud Romanos defunctorum parentes dei a filiis vocabantur.

[48] maestas aras aut ipsi maesti; aut medium se praebet: nam et hominem fuisse novit, et vult eum ex consecratione numen effectum; nam 'maestas aras' ad hominem pertinet, id est diis manibus consecratas, et quod paulo post dicit 'altaria liquit' vult esse divinitatis post apotheosin, posteaquam deus confirmatus est: unde est et 'adytis', quae templorum sunt, et 'successit tumulo', quod est hominis.

[49] nisi fallor non quasi nescius dixit, sed propter anni confusionem, quae erat apud maiores. nam ante Caesarem qui nobis anni rationem conposuit, quam hodieque servamus, intercalabantur decem dies, ut etiam in Verrinis legimus, scilicet lunae non congruente ratione. annum autem primo Eudoxus, post Hipparchus, deinde Ptolomaeus, ad ultimum Caesar deprehendit. acerbum propter perditum patrem.

[50] honoratum quia deus effectus est. sic di volvistis ut in tertiovisum superis” . semper enim de diis salva veneratione conqueritur. sane * * * subaudiendum extrinsecus.

[51] gaetulis agerem si syrtibus si in Gaetulis syrtibus agerem, id est essem. et bene aut desertos, aut hostiles commemorat locos. sane multis modis hoc loco ludos fieri debere dicit: a necessitate 'hunc ego Gaetulis' et reliqua: ab oportunitate 'nunc ultro ad cineres ipsius': ut et praemiis invitet 'bina boum vobis Troia' et reliqua: deinde genera certaminum 'quique pedum cursu valet' et reliqua: et orationem auspicato concludit dicendo 'ore favete omnes et cingite tempora ramis'. exul extra solum suum.

[52] argolicove mari Ionico et Adriatico. deprensus occupatus. et proprie navigantum est, utdeprensis olim statio tutissima nautis” . urbe mycene Graece dixit: unde singularem numerum posuit. 'Mycene' autem sicut 'Thebe': Iuvenalisatque vetus Thebe centum iacet obruta portis” , ut sit 'Mycene Mycenes', ut 'Agave Agaves'. potest et exinde Latinam fecisse declinationem, ut sit 'haec Mycena huius Mycenae', ut 'Fidena'. et est periphrasis 'urbe Mycenae', id est Mycenis, uturbem Patavi” .

[53] annva vota haec quasi numini. et 'vota' nove funebre sacrificium dixit, id est ludos funebres, cum vota rerum secundarum sint.

[54] svis donis congruis, aut certe debitis: sunt enim tantum superorum munera, sunt inferorum: in bucolicisPhoebo sua semper apud me munera sunt, lauri, et suave rubens hyacinthus” . pro aris autem altaria, quae superorum deorum sunt. et hoc ideo quia Anchises iam deus est.

[55] nunc vltro argumentum a minore ad maius. 'ultro' autem aut 'ultra', id est insuper, hoc est amplius numina praestiterunt: aut 'ultro', id est sponte sua, non optantibus, vel volentibus nobis: vult enim ob hoc tempestatem ortam, non ut ab Italia depellerentur, sed quo sacra renovarentur Anchisae.

[56] <sine mente> sine numine divum sine voluntate et sine aucto- ritate.

[57] intramus pro intravimus.

[58] celebremus honorem quomodo 'laetum honorem'? aut pro 'nos laeti': aut honorem non dixit exsequias: nam et ventos quasi a numine vult petere. et eum deum ubique memorat, cum in subsequentibus etiam vino libarit, [aut] quod mortuis non licebat.

[59] poscamus ventos utrum tum, id est deinde petamus ventos: et utrum a diis, an ab Anchise, quem deum per templa commemorat.

[60] posita constituta, utet posuere in montibus urbem Pallantis proavi de nomine Pallanteum” . dicit autem: petamus etiam hoc, ut velit nos in urbe constituta singulis quibusque annis sibi sacra persolvere. et bene 'sacra', tamquam de deo, et 'urbe posita', hoc est non quasi exules et vagi.

[61] bina boum et reliqua. utrum κατὰ τὸ σιωπώμενον Acestes illi mandavit, an ultro Aeneas etiam illius nomine pollicetur, an quasi de amici animo Aeneas promittit?

[62] in naves per naves: multa enim 'in' significat, ut diximus supra.

[63] quos colit hospes acestes non ait Siculos, sed quos Acestes colit.

[64] si nona diem mortalibus almum in hoc loco aut pro confirmativa posita est, utvestro si munere tellus” , ut sit 'si' pro 'cum', id est cum venerit: aut 'si' pro dubitativa est, ut accipiamus 'almum' serenum, id est si dederit diem serenum et talem qualis ludis aptus est. ergo non de die, qui certus est, dubitat, sed de serenitate: unde paulo postserena iam luce” . et sciendum quia apud maiores ubiubi quis fuisset extinctus, ad domum suam referebatur: unde estsedibus hunc refer ante suis” : et illic septem erat diebus, octavo incendebatur, nono sepeliebatur: unde Horatiusnovendiales dissipare pulveres” . inde etiam ludi qui in honorem mortuorum celebrabantur novendiales dicuntur. sciendum quia etiam domi suae sepeliebantur: unde orta est consuetudo, ut dii penates colantur in domibus. non nulli tamen 'si' pro 'quando' accipiunt.

[66] prima re vera 'prima': nam cetera non eo quo dicit editurus est ordine. ergo ἀνακόλουθον.

[67] quique pedum deest 'hinc' vel 'inde'. viribus avdax hoc ad omnia pertinet, et potest non subdistingui: quamvis quidam luctationem accipiant, quod non reddidit.

[68] aut iaculo incedit melior id est iactu velocium sagittarum, ut vacet 've'. sic ista iunxit in nonoinsidiis iaculo et longe fallente sagitta” , id est iaculo longe fallentis sagittae: nam non exhibuit iaculatores. aut notandum quod iaculatores promisit, nec exhibuit. melior comparativum pro absoluto; sed in usu iamet hit pro absolutis accipiuntur.

[69] crudo caestu aut crudeli, aut duro: ut sit simpliciter dictum, quod ex corio duro sit. 'caestus' autem per diphthongon pugilum arma significat, habet etiam pluralem numerum et est quartae formae: nam 'cestus cesti' numeri tantum singularis sine diphthongo balteum Veneris significat.

[70] praemia palmae id est virtutis: a praecedenti quod sequitur.

[71] ore favete apto sermone usus est et sacrificio et ludis: nam in sacris taciturnitas necessaria est, quod etiam praeco magistratu sacrificante dicebat 'favete linguis, favete vocibus', hoc est bona omina habete, aut tacete: in ludis quoque necessarius favor est, quem propter plausum futuris spectatoribus dicit. 'favet' autem ore quis etiam per taciturnitatem: Horatius posuitfavete linguis, carmina non prius audita Musarum sacerdos” . cingite tempora ramis ex Romano more. nam festis ludis omnis aetas coronata spectabat, quod ostendit per Aeneam, Acesten, Ascanium, per quos omnem demonstrat aetatem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: