previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[754]

[755] mavors fortuna bellica.

[756] funera mortes. caedebant legitur et 'cedebant', id est terga vertebant, secundum quod 'ruebant' insequebantur significat. si autem 'caedebant', id est occidebant, 'ruebant' id est cadebant.

[758] iram miserantur inanem generaliter dicit omnem iram bellicam: ubi enim tam inanis iracundia est, quam in bello, ubi ut pereamus irascimur? aut quia nulla causa tam iusta est, ut propter eam bellum geri debeat: nam ideo ait 'et tantos mortalibus esse labores'. an 'inanem' non iuste conceptam? sicinanis fletusAristaei, ut qui scilicet tanti non fuerint, propter quos ille sic lamentaretur.

[759] amborum pro 'utrorumque'.

[761] pallida tisiphone non ipsa dea, sed effectus furiae, id est furialis ardor, hoc est insania.

[763] orion cum pedes incedit medii per maxima nerei stagna Orion, ut etiam in primo diximus, Oenopionis regis filius fuit, ei concessus a Iove, Mercurio Neptunoque, susceptis hospitio. hic venator inmensi corporis fuit, qui quodam tempore susceptus a rege Oenopione, cum vellet eius filiam vitiare, ille iratus opem Liberi patris, cuius erat filius, inploravit. is satyros misit, qui soporem infunderent Orioni et sic velut vinctum Oenopioni traderent arbitrio eius puniendum. tum ille Oenopion sopito ei oculos sustulit. caecus itaque Orion cum consuleret quemadmodum oculos posset recipere, responsum est ei, posse lumina restitui, si per pelagus ita contra orientem pergeret, ut loca luminum radiis solis semper offerret. quod ille efficere ita potuit: nam cum audisset strepitum cyclopum Iovi fulmina fabricantum, sono ad eos ductus, unum de his suis humeris superposuit et eo duce oraculi praecepta conplevit. non autem incongrue fingitur ire potuisse per medium pelagus, quasi filius pro parte Neptuni. haec autem comparatio pertinet ad solam corporis proceritatem. alii hunc Orionem tantae magnitudinis dicunt fuisse, ut nulla eum altitudo maris ingredientem potuerit morari, unde inter sidera receptus. sane 'incedit' pro 'incessit', praesens pro praeterito. per maxima autem nerei stagna epitheto elevavit tapinosin more suo.

[766] referens pro 'ferens' more antiquo: nam 're' abundat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: