previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[571]

[572] extremam saturnia bello imponit regina manum quod superest perficit. et est translatio a pictura, quam manus complet et ornat extrema.

[575] foedati cruentati.

[576] implorantque deos ad auxilium et ultionem. obtestantvrque latinum propter caedem factam testem adhibent, et dicunt auctores rupti foederis esse Troianos, cum ipsi pacis iura temerarint.

[577] et igni ipso fervore seditionis.

[578] teucros in regna vocari subaudis 'dicit'. 'Teucros' autem iniuriose, ac si diceret 'exules ac perfidos'.

[580] attonitae baccho veluti Baccho: furia enim agebantur. et sic est dictum, utat medias inter caedes exultat Amazon” . nemora avia per nemora.

[581] thiasis choreis. neque enim leve nomen amatae Iuvenalisquae non faciet quod principis uxor?”

[582] martemque fatigant proelium cum clamore deposcunt.

[583] contra omina facta superius de Lavinia.

[584] fata deum propter oraculum Fauni. perverso irato.

[586] velut pelagi rupes cum Cicero seditionem fluctibus comparaverit, utin illis dumtaxat fluctibus contionum” , bene Vergilius eum qui resistit seditioni, rupem vocavit.

[589] mole tenet hic distinguendum, ut 'scopuli' nominativus pluralis sit.

[591] caecum consilium fremitui populi bonum nomen inposuit.

[594] frangimur permansit in rupis translatione.

[595] sacrilego sanguine quia bellum sumebant contra voluntatem deorum.

[597] votisque deos venerabere seris quia religio rigida dicit semel male commissa nulla ratione revocari: Horatiusdira detestatio nulla expiatur victima” .

[598] parta quies scilicet vicinae mortis beneficio. in limine portus securitas omnis in promptu est.

[599] funere felici spolior exequiis tantum regalibus careo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: