previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[183]

[184] postquam exempta fames et amor compressus edendi postquam et necessitati satis factum est et voluptati.

[185] rex evandrus aut non servavit nominis declinationem: nam 'Euander' facit, sicut ipse alibiPallas Euander in ipsis” : aut Graece declinavit Εὔανδρος. non haec variat in uno pronomine 'non haec sollemnia nobis, has ex more dapes, hanc tanti numinis aram'.

[187] vana superstitio superstitio est timor superfluus et delirus. aut ab aniculis dicta superstitio, quia multae superstites per aetatem delirant et stultae sunt: aut secundum Lucretium superstitio est superstantium rerum, id est caelestium et divinarum, quae super nos stant, inanis et superfluus timor. vetervmque ignara deorum duo dicit: non ideo Herculem colimus, aut quia omnem religionem veram putamus, aut quia deos ignoramus antiquos. cautum enim fuerat et apud Athenienses et apud Romanos, ne quis novas introduceret religiones: unde et Socrates damnatus est et Chaldaei vel Iudaei sunt urbe depulsi. sane quidam veteres deos novensiles dicunt, quibus merita virtutis dederint numinis dignitatem. ergo ideo 'vana', quia superstitio ignara deorum.

[189] novamus honores detraxit 're', nam 'renovamus' debuit dicere: quam particulam alibi addidit, utfata renarrabat divum” . aliter in quartotecta novantemdixit. quidam intellegunt proprie esse 'novare' replicando vetera quandam facere novitatem ac per hoc excludere vetustatis iniuriam.

[190] suspensam hanc aspice rupem Cacus secundum fabulam Vulcani filius fuit, ore ignem ac fumum vomens, qui vicina omnia populabatur. veritas tamen secundum philologos et historicos hoc habet, hunc fuisse Euandri nequissimum servum ac furem. novimus autem malum a Graecis κακόν dici: quem ita illo tempore Arcades appellabant. postea translato accentu Cacus dictus est, ut Ἑλένη Helena. ignem autem dictus est vomere, quod agros igne populabatur. hunc soror sua eiusdem nominis prodidit: unde etiam sacellum meruit, in quo ei per virgines Vestae sacrificabatur. svspensam rvpem quasi iam iamque lapsuram.

[193] recessu a vestigiis scilicet hominum.

[194] semihominis hoc est feritate corrupti. facies pro 'universus visus'.

[195] inaccessam participium sine verbi origine, 'accedor' enim non dicimus; sed tale est, ut placita nupta triumphata regnata. et quaeritur quis hoc ante Vergilium dixerit? ora virum hoc est capita.

[198] hvic monstro bene vitavit casum, in quo inerat turpis significatio verbi, ne diceret 'huic Caco'.

[200] et nobis sicut multis, quibus Hercules profuit monstra purgando. aetas beneficium temporis, utvolvenda dies en attulit ultro” .

[201] avxilium adventumque dei hysteroproteron; ante enim adventum, sic auxilium debuit dicere. maximus vltor non tantum noster, sed omnium terrarum.

[202] tergemini nece geryonae hanc fabulam diximus illo locopostquam Laurentia victor Geryone extincto Tirynthius attigit arva” . spoliisque superbus atqui boves abduxerat: sed spolium est quicquid de hostibus tollitur, utaddit equos et tela quibus spoliaverat hostemitempostquam illum vita victor spoliavit Achilles” . sane aliter supraforibusque superbis” .

[203] victor perpetuo epitheto Herculis usus est, quia omnia animalia vicit: quod in sequentibus plenius dicetur. sane de Caco interempto ab Hercule tam Graeci quam Romani consentiunt, solus Verrius Flaccus dicit Garanum fuisse pastorem magnarum virium, qui Cacum adflixit, omnes autem magnarum virium apud veteres Hercules dictos.

[205] at furis caci mens pro ingenti scelere furis nomen posuit: capitale enim crimen apud maiores fuit ante poenam quadrupli. sed hic quidam ab Euandro tamquam in degeneri fraude furem appellatum volunt.

[208] avertit erat proprium 'abegit'; sed respexit ad praedam, quae averti dicitur, utraptas ad litora vertere praedas” .

[209] atque hos quotiens masculinum et femininum iunguntur. haec disciplina est, ut etiam si posterius est femininum, masculino respondeamus. pedibus rectis pro 'pedum rectorum', dativus pro genitivo.

[210] versisque viarum indiciis] hoc est vestigiis, quod aversi trahebantur. versisque viarum indiciis id est contra naturam inicientibus errorem indiciis. ipsa, inquit, decipiebant indicia, quae indicare consuerunt; nam 'indicium' ab indicando nomen accepit.

[212] signa et hic 'signa' pro vestigiis.

[215] querellis impleri nemus non, ut multi dicunt, quia consortes perdiderant, sed quia avellebantur a pascuis: insita enim est bubus aviditas edendi, unde estite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci” : vel certe propter stabulorum mutationem. 'impleri nemus' pro 'impletur et relincuntur', infinitum pro indicativo.

[216] et colles clamore relinqui cum clamore, utet templum clamore petebantetatque Ixionii vento rota constitit orbis” , id est cum vento. et hoc est melius. nam multi dicunt: relinquebantur colles etiam a clamore, hoc est tantum recesserant a collibus boves, ut nec echo resultaret, scilicet ad colles iam clamore non perveniente. quod non procedit, quia hoc sensu illud excluditur 'reddidit una boum vocem': si enim tam longe fuerunt, ut nulla ratione recedentium boum mugitus colles derelictos feriret, quemadmodum inclusi bovis est clamor auditus ab Hercule? alii ita: linquit imago vocis evanescens, tamquam relictis collibus inaudita.

[217] reddidit quasi inclamata. una boum figura Graeca, μία τῶν βοῶν.

[218] mugiit more suo pro 'mugivit', utaudiit et Triviae longe lacus” . custodita fefellit id est dum custodiretur fefellit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: