previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[800]

[802] fixerit aeripedem cervam pro 'aeripedem'. vicit autem Cerynitin cervam, dictam a loco. 'fixerit' autem statuerit, delassaverit. erymanthi pacarit nemora mons Arcadiae, ubi aper ferocissimus fuit.

[803] lernam tremefecerit arcu pro hydra paludem ipsam posuit. et intellegamus ante eam sagittis fuisse confixam, post exsectam et adustam.

[805] nysae de vertice mons est Indiae, de quo loquitur. ceterum est et Nysa civitas, in qua Liber colitur, unde Nysaeus dictus est.

[806] et dubitamus pro 'dubitas': miscuit personam suam. est autem sensus: cum tibi sit tanta ex Romanis et praecipue ex Augusto praeparata posteritas, dubitas virtutem factis extendere, id est gloriam? aut est aliquis timor, qui te a regnis Italiae revocet?

[808] quis procul ille autem nunc redit ad Romanos reges, qui septem fuerunt: Romulus, Numa Pompilius, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, Tarquinius Priscus, Servius Tullius, Tarquinius Superbus. mira autem utitur phantasia, ut quasi ostendat se non agnoscere eum, qui de gente Romana non fuerat. Romulo enim mortuo cum uno anno senatus per quinque dierum interregnum regnasset per decurias, taediosum visum est omnibus et quaesitus est rex. sed cum in urbe nullus idoneus esset inventus, orta est bona Pompilii fama, quod esset apud Cures, civitatem Sabinorum. rogatus itaque per legatos accepit imperium. qui ferociam populi a bellis ad sacra contulit: unde etiam Numa dictus est ἀπὸ τῶν νόμων, ab inventione et constitutione legis, nam proprium nomen Pompilius habuit. hic etiam canus fuit a prima aetate, ad quod adludens dicit 'incanaque menta': item propter sacerdotium 'ramis insignis olivae'.

[813] otia qui rumpet de hoc Liviusinde Tullum, qui ferox et Romulo, quam Numae similis” . resides pigros, otiosos, nimium sedentes.

[814] desveta trivmphis a consuetudine triumphandi desciscentia.

[815] iactantior ancus id est amans populi favorem. hic Ostiam fecit. Ancus autem dictus ἀπὸ τοῦ ἀγκῶνος, id est a cubito, quem incurvum habuisse dicitur.

[816] avris favoribus: unde et aurarii dicuntur favisores.

[817] vis et tarquinios reges animamque superbam unus enim de Tarquiniis fuit superbus.

[818] vltoris bruti fascesque videre receptos vis videre etiam ultoris Bruti fasces receptos? historia autem hoc habet. Tarquinius ob multa quidem superbus est dictus, praecipue tamen propter hanc causam. mandavit aliquando cuidam satelliti ut cuiusdam oppidi omnes principes interimeret. profectus ille grandem multitudinem repperit. quod cum ei renuntiasset deambulanti cum virga in hortis, detrectans ille responsionem capita decussit papaverum, ut satelles quid fieri vellet, agnosceret. huius filius vitiavit nobilissimam matronam Lucretiam, quod illa dolens se interemit. tunc eius avunculus Brutus, rapto ex eius corpore gladio, processit ad populum et de hac re contionatus est. quo facto omnibus placuit ne reciperetur rex, qui tunc Ardeam expugnabat. propter quod se Tarquinius cum liberis ad Porsennam regem Tusciae contulit et bellum gessit gravissimum contra populum Romanum. tunc duo creati sunt consules, Brutus et Tricipitinus, pater Lucretiae, qui et Tarquinius dicebatur: ob quod solum est urbe depulsus, et in eius locum subrogatus est Valerius Publicola, quo mortuo item alter est factus, et alter similiter. quod cernens taediosum esse Vergilius Brutum solum posuit, qui annum solus implevit. sed Bruti filii amici erant filiis Tarquinii: cum quibus cum inissent consilium, ut eos per noctem intromitterent, proditi sunt a servo Vindicio et a patre interempti. ideo ergo 'ultoris', scilicet libertatis publicae et Lucretiae pudoris.

[819] saevasque secures quae saevierunt etiam contra liberos.

[821] pulchra pro libertate ingenti arte loquitur consideratione personarum: factum enim laudat dicens 'pulchra pro libertate', personam vituperat.

[822] utcumque ferent ea facta minores etiamsi lauderis a posteris: extorquere debet naturae vim amor patriae.

[824] quin decios quin immo Decios respice. hi duo fuerunt, qui Mures dicti sunt, pater et filius. horum alter se bello Gallico, alter Samnitico vovit pro republica, cum Terra et Manes universum bello vellent exercitum perdere. drusosque procul et hi duo fuerunt. horum prior vicit Hasdrubalem, alter est filius Liviae, uxoris Augusti. saevumque securi aspice torquatum hic Gallum quendam in ponte Anienis singulari certamine superavit et eius sibi torquem inposuit, unde nomen accepit. hic ad urbem pergens, praecepit filio, ut tantum castra tueretur. ille provocatus ab hostibus, nacta occasione, victoriam consecutus est. reversus postea pater laudavit fortunam populi Romani, sed filium, ut dicit Livius, fustuario supplicio necavit. ergo 'saevum securi' saevum iure occidendi, non ferri genere: nam securi non animadvertit in filium.

[825] referentem signa camillum Brenno duce Galli apud Alliam fluvium deletis legionibus everterunt urbem Romam absque Capitolio, pro quo inmensam pecuniam acceperunt. tunc Camillus absens dictator est factus, cum diu esset apud Ardeam in exilio propter Veientanam praedam non aequo iure divisam, et Gallos iam abeuntes secutus est: quibus interemptis aurum omne recepit et signa. quod cum illic appendisset, civitati nomen dedit: nam Pisaurum dicitur, quod illic aurum pensatum est. post hoc tamen factum rediit in exilium, unde rogatus reversus est.

[826] fulgere ab eo, quod est 'fulgo fulgis'.

[827] dum nocte premuntur bene adlusit: nam concordiam in humilitate tenuerunt, cum nobilitate vero in bella venerunt.

[830] aggeribus socer alpinis a munimentis Alpium; haec enim Italiae murorum exhibent vicem. 'socer' vero, quia Pompeius habuit Iuliam, filiam Caesaris, quae in partu periit. unde etiam isti facile inter se dimicare potuerunt. atque arce monoeci de Liguria, ubi est portus Monoeci Herculis. dictus autem Monoecus vel quod pulsis omnibus illic solus habitavit, vel quod in eius templo numquam aliquis deorum simul colitur, sicut in Iovis Minerva et Iuno, in Veneris Cupido.

[831] adversis instructus eois orientis enim auxiliis usus est.

[832] adsvescite bella mire dictum: ab ipsis enim quasi consuetudinem fecit populus Romanus bellorum civilium. septies enim gesta sunt: ter a Caesare, contra Pompeium in Thessalia, contra eius filium Magnum in Hispania, item contra Iubam et Catonem in Africa: mortuo Caesare ab Augusto contra Cassium et Brutum in Philippis, civitate Thessaliae; Lucium Antonium in Perusia, Tusciae civitate; Sextum Pompeium in Sicilia; Antonium et Cleopatram in Epiro.

[834] tuque prior tu parce Caesari dicit, quem clementem circa Pompeianos legimus: cui vult tunc ab Anchise hoc esse mandatum.

[836] ille trivmphata capitolia ad alta corintho Mummium significat.

[839] ipsumque aeaciden necesse est ut 'ille' subaudiamus: Pyrrhum enim, quem Aeaciden dicit, Curius et Fabricius vicerunt ferentem Tarentinis auxilium. hic postea fugit in Graeciam et illic est occisus in templo. Argos vero et Mycenas alii vicerunt.

[840] vltus avos aut hic distinguendum, ut sit 'Troiae Minervae' pro Troianae, principale pro derivativo: aut certe 'avos Troiae', non quos Troia habuit avos, sed qui de Troia fuerunt, id est avos Troianorum. templa temerata minervae per stuprum Cassandrae.

[841] magne cato Censorium dicit, qui scripsit historias, multa etiam bella confecit: nam Uticensem praesente Augusto, contra quem pater eius Caesar et dimicavit et Anticatones scripsit, laudare non poterat. te cosse relinquat Cossus tribunus militaris consulari potestate fuit. hic regem Tuscorum Lartem Tolumnium, a loco dictum, occidit et secunda post Romulum opima spolia revocavit. erit autem nominativus 'hic Lars, huius Lartis'.

[842] quis gracchi genus Gracchos seditiosos constat fuisse, nobiles tamen genere: namque per Corneliam nepotes Scipionis Africani fuerunt, unde Iuvenalis ad eamtolle tuum precor Hannibalem victumque Syphacem” . ergo Scipiones dicit per 'Gracchi genus'. duo autem fuerunt: maior Africanus, Aemilianus minor, qui obsidione Carthaginis ab Italia revocavit Hannibalem.

[843] scipiadas hi gemini fratres fuerunt. qui cum fortissime dimicarent in Hispania apud Carthaginem novam, quae Spartaria dicitur, insidiis interempti sunt. cladem libyae Scipiones.

[844] fabricium paupertate gloriosum. hic est qui respondit legatis Samnitum aurum sibi offerentibus, Romanos non aurum habere velle, sed aurum habentibus imperare. serrane serentem Atilius quidam senator fuit, qui cum agrum suum coleret, evocatus propter virtutem meruit dictaturam. Serranus autem a serendo dictus est.

[845] quo fessum rapitis fabii cur me, o Fabii, fessum ad vestram trahitis narrationem? aut certe 'fessum' tristemutter fessus valle resedit” —scilicet propter eorum mortem: nam trecenti sex fuerunt de una familia. qui cum coniurati cum servis et clientibus suis contra Veientes dimicarent, insidiis apud Cremeram fluvium interempti sunt. unus tantum superfuit, Fabius Maximus, qui propter teneram adhuc pueritiam in civitate remanserat. hic postea cum Hannibalis impetum ferre non posset, mora eum elusitnam oportuna loca praeoccupans a vastatione Italiae compescuitet ad Campaniam traxit, ubi deliciis eius virtus obtorpuit. ille est, de quo ait Enniusunus qui nobis cunctando restituit rem” . sciens enim Vergilius quasi pro exemplo hunc versum posuit. ille] notandum est de secunda persona dictum.

[847] excudent alii cudendo efficient: et est rhetoricus locus. spirantia animata. Horatiuset molles imitabitur aere capillos” .

[848] vivos vultus hoc est quod dixit 'spirantia'. et per aes Corinthios indicat, per marmor Parios, per actionem causarum Athenienses, per astronomiam Aegyptios et Chaldaeos.

[852] pacis morem leges pacis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: