previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[224]

[226] ecce super insuper, hoc est ad cumulationem malorum. maesti hoc sermone eos nihil egisse significat. magna diomedis ab urbe legitur et 'magni'. et tanto asperius videtur, quod, cum 'magnus' sit 'Diomedes', non audet adversus Aenean pugnare.

[227] nihil omnibus actum breviter et laborem et studium comprehendit.

[228] nil dona nec avrum ordinem legationis exsequitur dicens, inaniter perfecta esse omnia, quae possent efficaces legati perficere auro, precibus, promissione.

[230] pacem Troiano ab rege petendum sicut etiam supra diximus, cum per gerundi modum aliquid dicimus, per accusativum elocutionem formemus necesse est, ut 'petendum mihi est equum': Lucretiusaeternas quoniam poenas in morte timendum” , item Sallustiuscastra sine vulnere introitum” : nam 'castra' accusativus pluralis est, qui multis errorem facit, ut videatur esse nominativus, quia neutra triptota sunt et similis est nominativus accusativo.

[231] rex ipse Latinus qui aut consolari debuit, aut defendendae reipublicae aliud inire consilium.

[232] fatalem Aenean manifesto numine ferri modo 'fatalem' perniciosum omnibus Aenean, vel exitio futurum omnibus. 'manifesto numine' autem, id est manifesto deorum iudicio, ad Italiam venisse, numinum ira testatur, quam cognoscimus tantorum caede sociorum. et est ordo: fatalem Aenean ferri manifesto numine admonet ira deum.

[235] alta intra limina cogit quaeritur cur ad privatam domum convocetur senatus, qui non nisi ad publica et augurato condita loca convenire consuevit. sed scimus domum Latini augurato conditam et eandem tam templum fuisse, quam curiam: namque in superioribus legimustectum augustum” , id est augurio conditum, item paulo posthinc sceptra accipere et primos attollere fasces regibus omen erat, hoc illis curia templum” . merito ergo ad domum regis, quasi ad locum gentibus publicum, convocatur senatus: nam ait in septimotali intus templo divum patriaque Latinus sede sedens” . idcirco etiam in Palatii atrio, quod augurato conditum est, apud maiores consulebatur senatus: ubi etiam aries immolabatur, quod, ut in septimo diximus, Vergilius ad Latini transtulit domum. multi dicunt perite Vergilium nec templi nec curiae hoc loco fecisse commemorationem, sed tantum dixisse 'tecta regia', ut ostenderet, consilium quod initur, non esse complendum, quia nec rite est inchoatum: ea enim quae dicit Latinus, effectu carebunt.

[236] olli 'illi' secundum Ennium. et intellegendum κατὰ τὸ σιωπώμενον, Turnum quoque venisse, qui in superiore libro a Iunone subtractus pugnae Ardeam pervenerat. flvunt festinanter incedunt.

[238] et primus sceptris primus inter sceptriferos. namque apud maiores omnes duces cum sceptris ingrediebantur curiam; postea coeperunt tantum ex consulibus sceptra gestare, et signum erat eos consules fuisse. aut quia et alii eiusdem partis reges erant, ut Turnus. sic Agamemnon dux <fuit> totius exercitus, diversae civitates proprios reges habuerunt.

[239] aetola ex urbe remissos quam condiderunt hi qui de Aetolia venerunt, Graeciae provincia, unde Diomedes habuit socios de tribus eius civitatibus, quas habet Aetolia, Pleurona, Olenon, Calydona. sic ergo dixit 'Aetola ex urbe', utet tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris” . ideo autem Diomedem Aetolum dicit, quia pater eius Tydeus Aetolus fuit, qui ad Argos fugit, quoniam fratrem patris sui occiderat.

[240] et responsa reposcit mire ait 'reposcit': ante enim rex solet a legatis universa cognoscere et sic eos praesente populo iterum omnia iubere narrare. unde est ordine cuncta svo: nam nihil licet praetermittere: unde et superflua narrare consuerunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: