previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[679]

[680] idcirco quia furor desierat.

[681] vdo sub robore [vel] vicino aquis.

[682] stuppa secundum antiquam orthographiam: nam 'stippa' dicta est a stipando: abusive etiam linum dicimus. tardum densum, crassum: nam ignem solet fumus praeire: unde 'tardum' ad densitatem retulit.

[683] corpore navium, utet dissice corpora ponto” . descendit pestis incendium: more suo. et declamavit per contrarium: nam ignis superiora semper petit.

[684] flumina prosunt id est vis aquae.

[685] tum pius Aeneas umeris rescindere vestem et notant quidam quod damnum quattuor navium vir fortis et rex inpatienter doleat. sed magis illud considerandum est, quod ait supra Ascanius 'vestras spes uritis': ut non damnum doleat, sed spem navigationis ereptam.

[687] ivppiter omnipotens figuratis agit coloribus: nec enim re vera hoc agit, ut pereat, sed agit oblique ut restinguatur incendium. bene autem 'si' ubique interponit: hic enim est optimus ductus, qui agentis voluntatem latenter ostendit. exosus antiqui et 'odi' dicebant et 'osus sum': hinc est 'exosus', quo utimur, licet iam 'osus sum' non dicamus. odi autem et praesens est et praeteritum. ad unum nullo excepto.

[688] si quid pietas antiqua l. r. h. aut si tibi cara pietas praestat aliquid humanis laboribus: aut si quid meremur propter pietatis cultum, utparce pio generi” , hoc ipsum remunerare: aut certe, quod est melius, si vel respicit res humanas pietas, quae de terris olim recessit.

[690] res eripe leto superflua acyrologia est.

[691] quod superest quod congrue sequitur.

[694] sine more sine exemplo. tonitruque t. ablativus hic incertus est utrum a neutro indeclinabili veniat 'hoc tonitru', ut 'hoc cornu': nam inde estfractaeque tonitrua nubis” , ut 'cornua': an a masculino secundum quartam declinationem: hinc enim esttonitrus agis et mea fulmina torques” .

[695] ardva terrarum periphrasis montium. aethere toto pro aere posuit.

[697] madescunt robora aut umectantur: aut resolvuntur in cinerem: quod naturale est post incendium.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: