previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[240]

[243] vidimus o cives diomedem rhetorice protinus a re coepit; neque enim opus erat principio aliquo legationem referenti. et hic figura est hysteroproteron: natura enim hoc fuit prius dicendum 'atque iter emensi casus superavimus omnis' et tunc 'vidimus Diomedem Argivaque castra'. sed habet consuetudo ut qui tale aliquid nuntiant, protinus admoneant, ut puta 'vidi illum, erat illic, faciebat illud': ideo adiecit 'ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis' et reliqua. illud etiam ordine congruo subiunxit ad perliciendum animum priusquam quicquam diceret 'munera praeferimus'. inde ordine 'nomen patriamque docemus, qui bellum intulerint', hoc est qui, unde, contra quos, qua causa. deinde ponitur oratio Diomedis, cuius sunt partes duae: una, qua se excusat; alia, qua etiam illis suadet ut bellum deponant: nam hoc in fine orationis Venulus addit 'et responsa simul quae sint, rex optime regum, audisti'. excusatio Diomedis duplex est: fortes sunt Troiani et felices. fortes breviter ostendit per intermissionem 'mitto ea quae' et reliqua: frigidus enim locus erat, si virtutem eorum timere diceret quos vicit. Secundus locus multa continet: tam felices esse, ut de omnibus vindicarentur, et singula de singulis mire augendo exsequitur. novissimo loco de se dixit, ne ei obiceretur: quid te ista movent, si tu nihil passus es? et auxit quod amisit, et socios adiecit cum exclamatione 'haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt tempore'. ideo se contra Veneris filium excusat pugnare; nam sequitur 'ne vero, ne me ad tales impellite pugnas'. supererat ut pacem suaderet; ait enim 'munera quae patriis ad me portastis ab oris' et cetera. inde laudem Aeneae ita addidit, ut suam laudem servaret: ibi enim ubi se excusat, non hoc ait, quia fortis est non adero, sed illud 'quicumque Iliacos ferro violavimus agros', quasi hoc fatum fuerit omnium; hic ubi suadet pacem, aperte dicit, pares mihi non estis, et ait 'experto credite, quantus in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam', id est ego fatum timeo, vos virtutem timere debetis. nam quod adiecit 'si duo praeterea talis Idaea tulisset', non fuit contentus illum Hectori comparare, nisi adiunxisset 'hic pietate prior: coeant in foedera dextrae', id est quia pius est, bonus amicus erit. statim conclusit, sicut ad singula invenies dictum. quod autem ait 'vidimus, o cives, Diomedem', quasi res magna ei contigerit, qui talem virum viderit. sane aut 'Diomedem' legendum, ut sit Latinus accusativus: et admittitur ecthlipsis, utmultum ille et terris iactatus et alto” : aut si Graecum accusativum facere voluerimus, 'Diomede' legamus, ut possit fieri synalipha, sicutEuryale infelix, qua te regione reliqui?” si autem 'Diomeden' dixerimus, nec Latinum est, nec Graecum, nec versus ratio consistit: numquam enim ecthlipsis fit per 'n' litteram. tamen melius est ut 'Diomede' legamus, ut sit Graecus accusativus. nomina enim Graeca in 'ης' exeuntia, quae genetivum in 'εος' mittunt per plenam elocutionem, cum eundem casum per synaeresin in 'ους' miserint, accusativum in 'η' mittant necesse est, ideo quia cum naturam suam servant, accusativum in vocalem mittunt, non in consonantem, et debet synaeresis plenitudinis servare rationem: ut ecce Διομήδης plena declinatio est τοῦ Διομήδεος τῷ Διομήδει τὸν Διομήδεα, per synaeresin autem facit τοῦ Διομήδους τῷ Διομήδει τὸν Διομήδη. ergo hic accusativus ideo in 'η' exit, non in 'ν', quia cum integrum est hoc nomen, in 'εος' exit et crescit eius genetivus: si enim isosyllabus sit nominativo, accusativum in 'ν' mittit nec habet 'ς1' in genetivo, ut Θουκυδίδης, τοῦ Θουκυδίδου, τὸν Θουκυδίδην: nam Διομήδης ideo in genetivo 'ς' habet, quia et cum integrum est et Διομήδεος facit, habet 'ς' consonantem.

[244] casus s. omnes itineris scilicet. et bene vilitatem singularum rerum generalitate vitavit, ne diceret flumina, latrones et cetera. mire autem multa congesta, ne possit de legatorum desidia queri.

[245] contigimusque manum bene, quasi divinam: sic 'vidimus, o cives, Diomedem'. qua concidit ilia tellus ἐμφατικῶς dixit pro 'urbs Ilia': nam terra non concidit, sed civitas, Ilium.

[246] argyripam Diomedes fuit de civitate quae Argos Hippion dicitur, de qua Homerus Ἄργεος ἱπποβότοιο, Horatiusaptum dicet equis Argos” . hic in Apulia condidit civitatem, quam patriae suae nomine appellavit et Argos Hippion dixit: quod nomen postea vetustate corruptum est, et factum est ut civitas Argyrippa diceretur: quod rursus corruptum Arpos fecit. sane Diomedes multas condidisse per Apuliam dicitur civitates, ut Venusiam, quam in satisfactionem Veneris, quod eius ira sedes patrias invenire non poterat, condidit, quae Aphrodisias dicta est. item Canusium Cynegeticon, quod in eo loco venari solitus erat: nam et Garganum a Phrygiae monte Gargara vocavit. et Beneventum et Venafrum ab eo condita esse dicuntur.

[247] gargani condebat iapygis arvis Iapygia pars est Apuliae, in qua est mons Garganus, inminens Sipontinae civitati, qui per Calabriam usque in Adriaticum tenditur pelagus: LucanusApulus Adriacas exit Garganus in undas” . 'Gargani' autem 'Iapygis' figura est pro 'Gargani Iapygii'. et haec est Iapygia Apuliae, a qua et Iapyx ventus est nominatus, ad quam Iapyx delatus, unde sic nominatus est: nam Iapydia Venetiae regio est, ab oppido dicta, unde esttunc sciat aerias Alpes et Norica si quis castella in tumulis et Iapydis arva Timavi” . sed in Gargani summitate duo sepulchra esse dicuntur fratrum duorum, quorum cum maior virginem quandam <sibi> despondisset et eam minor frater conaretur auferre, armis inter se decertati sunt ibique ad memoriam, invicem se occidentes, sepulti: quae res admirationem habet illam, qua si qui duo inter ipsam silvam agentes iter, uno impetu vel eodem momento saxa adversum sepulchra iecerint, vi nescio qua saxa ipsa separata ad sepulchra singula decidunt.

[249] munera praeferimus ut illa ante orationem auxilium impetrent.

[250] qui bellum intulerint quasi nominatis Troianis, quos vicerat, pronior futurus esset ad ferendum auxilium.

[251] placido sic reddidit ore ut solet, habitum futurae orationis ostendit.

[252] o fortunatae gentes qui habitatis regna Saturnia, id est o viri semper pace gaudentes! nam legimusaurea quae perhibent, illo sub rege fuere saecula, sic placida populos in pace regebat” . et bene hoc laudat, quod eis persuadere desiderat.

[253] antiqui avsonii quia, qui primi Italiam tenuerunt, Ausones dicti sunt. quietos quibus est amor pacis a maioribus traditus propter regnum Saturni.

[254] ignota lacessere bella scilicet Troianorum, non omnia generaliter bella: nam legimuscaptivi pendent currus curvaeque secures” : aut 'ignota' quae ignoraverint, quasi non suscepturi, si scissent. svadet autem 'vobis' subaudis: nam 'vos' a superioribus non potest subaudiri, quia non 'te', sed 'tibi suadeo' dicimus.

[255] violavimus quasi sacros: nam violare de religionibus dicimus. et ingenti arte agit, ne aut victoriam suam sileat, aut non procedendo contra eos quos vicit, confiteatur ignaviam, dicens non esse contra eos pugnandum, quos vincere perniciosissimum est.

[256] mitto ea oratorie, ut etiam sine illis, quae memoraturus est, quae omittit graviora videantur.

[257] quos simois premat ille viros id est toto orbe celebris: et 'premat' quasi hostes: alibiubi tot Simois correpta sub undis scuta virum galeasque et fortia corpora volvit” . alii 'quos' pro 'quantos' accipiunt, ut sit pronomen pro nomine. 'ille' autem mire exsecratur.

[258] scelerum poenas expendimus omnes id est luimus omnes poenas, quae sunt statutae sceleribus. alii 'sceleris omnis' legunt: nam 'omnes' non potest ad Graecos referri, quia non omnes pertulere supplicia. sed si 'omnes', mire, ne putes forte factum. et adiuvandum pronuntiatione.

[259] vel priamo miseranda manus etiam Priamo, utcarmina vel caelo possunt deducere lunam” . est autem Pacuvii qui aitsi Priamus adesset, et ipse eius commiseresceret” : id est ut calamitas eorum qui vicerunt, gravior crederetur miserantibus victis. scit triste minervae sidus fabula hoc habet: propter Cassandrae stuprum Graecis iratam Minervam, vel quod ei victores per superbiam sacrificare noluerunt: unde eos redeuntes gravissima tempestate fatigatos per diversa dispersit: Horatiuscum Pallas usto vertit iram ab Ilio” . re vera autem constat Graecos tempestate laborasse aequinoctio vernali, quando manubiae Minervales, id est fulmina, tempestates gravissimas commovent. unde perite dicendo 'sidus' utrumque complexus est: nam sidus et tempestatem significat et re vera sidus. haec autem numina quae inter sidera non videmus, licet sua signa propria non habeant, cum aliis potestate sunt permixta. ut ophiuchus ipse est Aesculapius, gemini Apollinis et Herculis esse dicuntur, sic Minervae aries esse dinoscitur.

[260] vltorque caphereus τὸ αὐτὸ est, id est cautes Euboicae: nam Euboea insula est in qua mons Caphereus, circa quem Graeci periere naufragio. 'ultor' autem ideo dixit, quia Nauplius, Palamedis pater, dolens filium suum factione interemptum, ut in secundo memoravimus, cum videret Graecos tempestate laborare, montem Caphereum ascendit et elata facula signum dedit vicini portus, qua re decepti sunt Graeci et inter asperrimos scopulos naufragium pertulerunt.

[262] atrides protei menelaus Agamemnon et Menelaus uno quidem fataliter fuerant supplicio destinati. namque Atreus et Thyestes fratres fuerunt in se invicem saevi, adeo ut Thyestes cum Aerope, fratris uxore, concumberet: quod dolens Atreus liberos ei epulandos adposuit. sed cum Thyestes post cognitum facinus requireret ultionem, ei Apollo respondit, posse alio scelere illius facinoris vindicem nasci, scilicet si cum Pelopia, filia sua, concumberet. quo facto natus est Aegisthus, fatalis in Atrei geminam subolem. sed Iuppiter Menelai fata miseratus est propter Helenae iugale consortium, et eum per diversa errare maluit, quam Aegisthi manibus interire. hic errans ad Aegyptum usque pervenit, ubi Proteus, deus marinus, regnaverat, cui aliquando rapta a Theseo Helena dicitur commendata: unde quidam dicunt quod ad eam petendam Menelaus ad Aegyptum profectus sit post bella Troiana. sunt qui volunt nec raptam esse a Paride Helenam, sed aliam causam belli fuisse Troiani, illam scilicet, quod Herculem, quaerentem Hylam, suscipere noluerunt. qui autem volunt eam raptam a Paride, hoc dicunt, quod recepta a Proteo per Theseum ad Menelaum transitum fecerit et sic eam Paris rapuerit: secundum quod, ut supra diximus, Menelaus ad Aegyptum Iovis voluntate pervenit, scilicet ne ab Aegistho posset interimi. quod autem ait 'Protei columnas' ratione non vacat: nam columnas Herculis legimus et in Ponto et in Hispania. hunc autem Proteum fortissimum et invictissimum constat fuisse. novimus autem quod omnes fortes Hercules dicebantur: unde videtur hoc adfectasse Vergilius, ut pro finibus 'Protei columnas' diceret, quas habuit Hercules, ut ostenderet eum etiam Herculem dictum. advsque colvmnas protei usque ad fines Aegypti, hoc est usque ad Pharon, ante insulam, nunc partem Alexandriae: Lucanusnunc claustrum pelagi cepit Pharon: insula quondam in medio stetit illa mari sub tempore vatis Proteos, at nunc Pellaeis est proxima muris” . 'Protei' autem Latinus est genetivus, constrictus per synaeresin. 'adusque' autem sic est dictum quemadmodumSiculo prospexit abusque Pachyno” : nam cum praepositio praepositioni numquam cohaereat, 'abusque' et 'adusque' licenter admissum est.

[263] exulat proprie: nam exulare dicuntur qui extra solum eunt. sane sciendum quia quo tempore Menelaus iit ad Aegyptum, perdidit Canobum gubernatorem, a quo vicina civitas nomen accepit, quae hodieque mutata littera Canopos nominatur. vidit mire addidit, utquam semel informem vasto vidisse sub antro Scyllam” . cyclopas Graecae declinationis accusativus est. unde Graecum habebit accentum: nam latine 'cyclopes' diceret; sed sic versus stare non poterat.

[264] regna neoptolemi referam subaudis 'eversa', quod ex posterioribus intellegitur. Pyrrho autem quid contigerit manifestum est: nam, ut in tertio legimus, cum vellet ducere Hermionen, Oresti ante desponsatam, ab eo est inter aras Apollinis interemptus: unde estscelerum furiis agitatus Orestes excipit incautum patriasque obtruncat ad aras” . versosque penates idomenei Idomeneus rex Cretensium fuit: qui cum tempestate laboraret, vovit se sacrificaturum Neptuno de ea re quae ei primum occurrisset. casu ei primus filius occurrit: quem cum, ut alii dicunt, immolasset, ut alii, immolare vellet, ob crudelitatem regno a civibus pulsus est: unde estfama volat pulsum regnis cessisse paternis Idomenea ducem” . alii dicunt quod abscedens cuidam suum commendaverat regnum, qui per eius absentiam occupavit imperium et reversum pepulit. ergo 'versos penates' aut eversos et funditus dirutos accipiendum: aut certe in aliena iura conversos.

[265] libycone habitantes litore locros ut etiam in tertio diximus, Locri, socii Aiacis Oilei, fuerunt Epizephyrii et Ozolae; sed hi tempestate divisi sunt adeo, ut Epizephyrii tenerent Bruttios, de quibus ait in tertiohic et Narycii posuerunt moenia Locri” , Ozolae vero deferrentur Pentapolim, de quibus nunc queritur dicens 'Libycone habitantes litore Locros'? quamvis quidam dicant, etiam in ipsis Bruttiis litus Libycum dici. alii hos circa Syrtes posuisse sedes: alii in Libya insulas quasdam inhaerentes occupasse, eosque initio Mesammones, postea corrupte Nasamones appellatos: alii amissa in Syrtibus classe, per mediterranea arietis fortuito ductu iter facientes ad Ammonem pervenisse et oppidumAucela inter Nasamones condidisse: alii Africae insulam tenuisse, quae nunc Cercina dicitur. et pronuntiandum, ut longinquitas doceatur exilii.

[268] devicta asia subsedit adulter quidam 'sub' pro 'post' accipiunt, ut sit pro 'post possedit'. legitur et 'devictam Asiam': quod si est, ita intellegimus ut 'subsedit' sit dolo posseditLucanussubsidere regnum Chalcidos Euboicae magna spe rapte parabas” : unde et subsessores dicuntur, qui in insidiis tauros interimunt, et hostium dolos subsessas vocamusut sit sensus: ab Agamemnone devictam Asiam adulter Aegisthus insidiis et factione possedit. melius tamen est ut 'devicta Asia' legamus, secundum quod 'subsedit' erit remansit, utextremus galeaque ima subsedit Acestes” , ut sit sensus: Asia propter adulterium pertulit bella, quae remanente adultero finita esse nihil profuit, ut cum indignatione sit dictum, dum primum vindicatur adulterium, aliud rursus emersit. sane Clytemestram Orestes filius postea in vindictam patris necavit. quidam dicunt Clytemestram non manu filii, sed iudicum sententia peremptam. alii hunc Orestem filium Menelai et Helenae tradunt; quidam inventamingeniam aboetiam uxorem ei volunt fuisse.

[267] prima intra limina in ipso limine imperii, id est in litore, quia secundum Homerum Clytemestra Agamemnoni occurrit ad litus et illic eum susceptum cum adultero inter epulas interemit: quod et Iuvenalis tangit dicensquippe ille deis auctoribus ultor patris erat caesi media inter pocula” . alii autem dicunt [Clytemestram dolore pellicatus, quod conperisset Cassandram a marito electam,] quod in ipso regressu, id est prima die qua domus suae limen ingressus est, [blande suscepisse, cumque ille diis penatibus se sacrificare velle dixisset,] consilio Aegisthi ab uxore vestem accepit clauso capite [et manicis,] qua inplicatus adulteri manibus interiit.

[269] invidisse deos Stheneli filius Cyllarabus Aegialiam, Diomedis uxorem, cognovit adulterio: quo comperto Diomedes reverti noluit et in Apuliae partibus sibi condidit sedes. quod Veneris dolo dicitur esse perfectum, quam in bello Troiano vulneraverat: unde ait 'invidisse deos'.

[270] pulchram calydona viderem unam de supra dictis civitatibus, quibus imperavit.

[271] nunc etiam horribili visu p. s. hoc loco nullus dubitat fabulae huius ordinem a Vergilio esse conversum: nam Diomedis socios constat in aves esse conversos post ducis sui interitum, quem extinctum inpatienter dolebant. hae aves hodieque Latine Diomedeae vocantur, Graeci eas ἐρωδιούς dicunt. habitant autem in insula quae est haud longe a Calabria, in conspectu Tarentinae civitatis. quinetiam de his avibus dicitur quod Graecis navibus laetae occurrant, alienas vehementer fugiant, memores et originis suae et quod Diomedes ab Illyriis interemptus est. portenta s. re vera enim portentum est homines in aves esse conversos.

[272] et socii amissi legunt non nulli et 'admissis pennis', sed melius est 'amissi'.

[274] lacrimosis vocibus dolentes vel suam mutationem, vel regis interitum: namque hoc tangit latenter.

[275] speranda pro 'timenda', uthunc ego si potui tantum sperare dolorem” .

[276] caelestia corpora Martis et Veneris, quae numina vulneravit in bello.

[277] veneris violavi vulnere dextram artificiose agit: nam sciens ea quae dicuntur in fine, animis inhaerere, suos casus ultimos memorat. perite etiam Venerem tantum vulneratam a se esse dicit, Martis supprimens nomen, quod ei poterat esse gloriosius: ut videatur omnia quae pertulit, odio Veneris pertulisse, contra cuius filium nunc vocatur ad pugnam, ut negans etiam nunc paria formidare videatur. 'dextram' autem secundum Homerum dicit, qui ait ἐπὶ καρπῷ.

[278] tales inpellite pugnas quarum est periculosa victoria.

[279] nec mihi cum teucris vllum post eruta bellum pergama ne ei obiciatur illa coniuratio quam apud Aulidem Graeci inierunt, dicit in Troiae excidio sacramentum coniurationis esse conpletum; namque in Troiam, non in Troianos coniuraverant Graeci: huc enim spectat quod dicit, nullum se cum Troianis habere bellum post dirutam Troiam.

[280] nec veterum memini laetorve malorum nec meminisse volo victoriarum mearum quarum nullus oblivisci consuevit, nec laetor Troianorum malorum pro 'Troianis malis' quae nobis bellantibus pertulerunt: non enim potest de suis malis dicere, cum et mala sua nullus obliviscatur, et ea ipse paulo ante memoraverit. 'laetor' autem 'malorum' figura Graeca est, sicut Horatiusagrestium regnavit populorumpro 'agrestibus populis'.

[281] munera quae patriis ad me portastis ab oris hinc iam suasio est et consilium; nam finita est auxiliorum negatio: unde et paulo post Venulus ita dividit dicens 'et responsa simul quae sint, rex optime, regis audisti et quae sit magno sententia bello', scilicet audisti et quemadmodum negarit auxilia, et quod nobis dederit de pace consilium.

[282] stetimus tela aspera contra contulimusque manus id est et comminus, et e longinquo inter nos bella tractavimus.

[284] quantus in clipeum adsurgat aut 'quantus' est quotiens in hostem pergens erigit scutum: aut pugnandi exsecutus est genus. qui enim scripserunt de arte militari dicunt summum genus esse dimicandi, quotiens calcato umbone adversarii se in hostilem clipeum erigit miles et ita contra stantis vulnerat terga. vel 'quantus adsurgat', [vel] quanto sit maior.

[285] si dvo praeterea hoc est alios duos.

[287] dardanus pro 'Dardanius populus'. et posuit principale pro derivativo: sic Homerus τὸν δ᾽ ἔκτανε Δάρδανος ἀνήρ lugeret morem lugendi quidam dicunt Aegyptios invenisse: eos enim primos Liberum, quem Osirim appellant, a fratre Typhone per insidias interemptum atra veste luxisse: inde ceteris gentibus traditum ut post interitum proximorum suorum veste mutata lugerent, ita tamen, ut intra annum finiretur luctus.

[288] cessatum est tardatum est: et mire quia non habet quos inputet Troianis triumphos, vult eis excidii tarditatem pro victoria cedere.

[290] haesit retardata est. vestigia rettulit retro acta est et repulsa, utac retro sublapsa referri” .

[292] hic pietate prior id in Aenea plus laudat quod Latinis, sicut suadet, pacem petituris est utile, ut eum se credant posse facilius exorare. 'prior' autem praestantior, melior.

[293] qua datur qua potest, quacumque ratione permittitur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: