previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[237]

[238] parere parabat non respondet quasi numen inferius, sed dictis obtemperat, utparet Amor dictis carae genetricis” .

[239] talaria nectit Mercurius ideo dicitur habere pennas quia citius ab omnibus planetis in ortum suum recurrit: unde et velox et errans inducitur, utquos ignis caeli Cyllenius erret in orbes” .

[242] tum virgam capit id est caduceum, quod primo Apollo habuit et donavit Mercurio, accepta ab eodem lyra sibi tradita. sic Horatiusfraternaque umerum lyra” . huius autem virgae haec ratio est. Mercurius et orationis deus dicitur et interpres deorum: unde virga serpentes dividit, id est venena: nam serpentes ideo introrsum spectantia capita habent, ut significent inter se legatos colloqui et convenire debere, quia bellantes interpretum oratione sedantur: unde secundum Livium legati pacis caduceatores dicuntur: sicut enim per fetiales, a foedere, bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat. quibus caduceis duo mala adduntur, unum Solis, aliud Lunae. sane de ipsis serpentibus haec opinio estMercurius haec tam fera animalia concordent, nos quoque concordare debere. Ἑρμῆς autem Graece dicitur ἀπὸ τῆς ἑρμηνείας, Latine interpres. sane caduceum postea inventum dicitur. virga vero insigne potestatis est, nam ideo ea et magistratus utuntur. dicta, quod vi regat. hac et vates plerumque utuntur: unde et Circe videtur homines mutasse, utaurea percussum virga” . et hodieque tam athletarum quam gladiatorum certamina virga dirimuntur. et praefecti gentium Maurarum cum fiunt, virgam accipiunt et gestant. animas pro 'umbras' secundum poeticum morem. animae enim in caelo sunt, utvisa dehinc caelo facies delapsa parentis” . huius autem rei ratio altioris est scientiae.

[244] lumina morte resignat claudit, perturbat. est et aliud quod physici dicunt, pupillas, quas in oculis videmus, morituros ante triduum non habere: quibus non visis est summa desperatio. hoc ergo dicit 'resignat', hoc est aufert signa luminibus: id est signorum, quibus quaeque noscuntur, intellectum tollit. Cicero resignari pro auferri ait in pro Archiaaliquandiu incolomis post damnationis calamitatem omnem tabularum fidem resignasset” , hoc est abstulisset. alii tradunt resignare vetuste ita dictum, ut nos adsignare dicimus pro damno, ut est apud Catonem in Lucium Furium de aquaquod attinet ad salinatores aerarios cui curam vectigalium resignanturet idem in oratione 'ne spolia figantur nisi de hoste capta' “sed tum ubiludi misi sunt revertantur resignatis vectigalibus” .

[245] agit ventos non vocat aut transit, nam sequitur 'et turbida tranat.' an ergo ducit atque moderatur, utmulcentem tigris et agentem” : unde et paedagogos dicimus? an excludit ac pellit, utac membris agit atra venena?” an insequitur, utpalantes Troas agebat?” an ante se agit, ne reflectant, utequos agit” , quia illis defertur? nam dixit 'rapido pariter cum flamine portant'. an 'agit' in actu est? Sallustiusinter certamina dominationis aut libertatis agit” . tranat transvolat, utnare per aestatem liquidam suspexeris agmen” .

[246] apicem et latera bene ei quae sunt hominis dat: nam rex fuit. qui cum audisset oraculo, cavendum esse a Iovis filio, et timore nullum susciperet, a Perseo in montem conversus est viso Gorgonis capite, eo quod illum noluit suscipere. ut autem in primo diximus, peritus astrologiae fuit: nam et Herculem docuit. sane Latine Telamo dicitur, ut Nilus Melo. bene ei quae sunt hominis dat: nam et umeros, barbam, mentum senem dicit. hic autem Atlas rex fuit, qui habuit, sicut quidam volunt, iuxta Aethiopas pomarium, in quo mala aurea nascebantur, quae Hesperides et insomnis draco custodiebant. hic cum audisset a Themide, antiquissima dearum vate, cavendum esse a Iovis filio, qui ea poma quandoque sublaturus esset, et timore nullum susciperet, audito quod Perseus Iovis esset filius, suscipere eum hospitio noluit: a quo in montem conversus est viso Gorgonis capite. ut autem in primo diximus, peritus astrologiae fuit: nam et siderum cursum deprehendisse dicitur et Herculem docuisse.

[247] atlantis Aetheris et Diei filius, cui poenae gratia caelum inpositum dicitur, quod, ut quidam volunt, cum Titanibus steterit. duri laboriosi: et merito, qui caelum sustinet: unde ait fulcit, hoc est sustinet, propter altitudinem: nam altus est nimis.

[248] atlantis cinctum repetitio cum emendatione et auctu.

[250] nix 'nivis' facit; sed verbum 'ninguit' non hinc venit, sed ab eo quod est 'haec ninguis' et 'hae ningues': Lucretiusalbas effundere ningues” . 'ninguit' autem prima persona caret et secunda, quia non est in nostro arbitrio. fabula autem talis est: Nilus Callirrhoen, Oceani filiam, amavit: ex his nata puella nomine Chione, quam cum rure vitam agentem * * * Iuppiter a Mercurio tolli et nubibus misceri praecepit: unde factum est, ut nives quae cadunt Graece χιόνες appellentur; quae tamen nives, repraesentantes virginis vitam priorem, montibus magis inhaerent. ideo autem cadentes nives sata exurunt, ut ostendant, puellam iniuriam, quam pertulit a rustico, vindicare.

[251] praecipitant utnox umida caelo praecipitat” : pro praecipitantur. senis aut propter aetatem: aut adlusit ad nives, utgelidus canis cum montibus umor liquitur” . riget aut frigida est, aut recta est: unde et rigorem dicimus directionem. inde estvestesque rigescuntetdiriguere oculi” .

[252] paribus alis leni volatu, utdixit et in caelum paribus se sustulit alis” . nitens quidam pro 'volans' accipiunt: et est participium a verbo 'nitor'. cyllenius aut ab avia: unde paulo post 'Cyllenia proles': aut a Cyllene, Arcadiae monte, ubi dicitur esse nutritus.

[253] toto corpore uno impetu excussus. sic Lucanusnec se tellure cadaver paulatim per membra levat terraque repulsum est erectumque semel(6.755).

[254] avi similis incongruum heroo credidit carmini, si mergum diceret, vel, ut quidam volunt, fulicam: ut alibi ciconiam per periphrasin posuitcandida venit avis longis invisa colubris” . sic est ettesta cum ardente viderent scintillare oleum” . sane fabula de mergo talis est. Aesacus quidam puer, nympha Alexirhoe+ editus, aliam eiusdem fontis nympham amabat. quae cum insequentem amatorem fugeret, ad quoddam specu delata calcato serpente interempta est: quod postquam amator vidit, in mare se praecipitavit: cuius cum membra ferrentur fluctibus, miseratione deorum in avem mergum mutatus est, quia semper mergi fluctibus gaudent.

[255] piscosos pisculentos: causa cur volet. hvmilis humiliter: et tractum est ab humo, utqua me quoque possim tollere humo” .

[257] litus arenosum libyae bene 'arenosum' addidit: nam in Libya erat, sed non in arenosa: Mauretania enim aspera et silvestris est. ventosque secabat quia omnis avis in ventum volat, utilla notos atque atra volans in nubila fugit” .

[258] materno ab avo per Maiam, Atlantis filiam.

[259] aLatis participium sine verbo. magalia Afrorum casas: et 'mapalia' idem significant; sed 'magalia' 'ma' producit, 'mapalia' vero corripit, utet raris habitata mapalia tectis” .

[261] stellatus iaspede fulva Gaius Memmius de triumpho LuculliSyriaci calceoli gemmarum stellati coloribus” : participium sine verbo. 'iaspide' autem 'fulva', pro viridi, utfulvaque caput nectentur oliva” . dicit etiam Plinius in naturali historia, multa esse iaspidum genera; in quibus etiam fulvum commemorat: hoc et Didymus et Nicander adfirmant. alii tradunt iaspidem in zmaragdum saepe transire.

[262] ensis erat ensem pro vagina posuit. et multi iaspidem volunt ad gratiam pertinere, alii ad salutis custodiam plurimum posse: ergo necessaria Aeneae in rebus trepidis, qui inter ignotas et bilingues devenerat gentes. traditur etiam, hanc gemmam contionantibus necessariam: nam Gracchus ea dicitur in contione saepe usus, et hic Aeneas, quasi regni particeps, in publico velut in contione a Mercurio corripitur. bene ergo hic ei habitus datur, ne eum Tyrii aut ut profugum aspernarentur, aut oboedire ut advenae nollent. sane bene describit luxuriantis ensem: aliterfatiferumque ensemetensem quem Dauno ignipotens” : hic capulum aut vaginam, ut in illis ferrum. sed peritus poeta cum amatoris luxuriantis vaginam describit, alias etiam inseruit rationes, cur iaspidem dixerit. laena genus est vestis. est autem proprie toga duplex, amictus auguralis. alii amictum rotundum: alii togam duplicem, in qua flamines sacrificant infibulati. quidam tradunt bene filio Veneris habitum laenae datum, quia hunc sibi amictum genus Veneris vindicavit: unde Popilii 'Laenates' propter hunc habitum, qui se de Veneris genere ortos ferebant. alii inventorem huius vestis ab hac ipsa veste Laenatem appellatum tradunt. quidam muliebrem vestem quasi amatori aptam volunt. quidam pontificalem ritum hoc loco expositum putant. veteri enim religione pontificum praecipiebatur inaugurato flamini vestem, quae laena dicebatur, a flaminica texi oportere: quam vestem cum cultro, quae secespita appellabatur, †uti debere. secespita autem est culter oblongus ferreus, manubrio eburneo, rotundo, solido, vincto ad capulum argento auroque, fixo clavis aeneis, quo <flamines>, flaminicae, virgines pontificesque ad sacrificia utuntur, eaque iam sacra est. appellatur autem secespita a secando. hic ergo Vergilius in Aenea, quem sacratum intellegere vult, omnia supra dicta latenter amplexus est: nam inaugurationis meminit, cum dicit 'paribus nitens Cyllenius alis' et 'avi similis' et 'volat aequora iuxta': ostendit enim Aeneam auspicato et iussum a Carthagine abire. togam autem duplicem, quam purpuream debere esse non dubium est, hoc versu declarat 'Tyrioque ardebat murice laena'. secespitae autem, quoniam gratum non erat ipsius nominis facere mentionem, ita meminit 'stellatus iaspide ensis erat'. ensem ergo pro cultro longiore debemus accipere; stellatum autem pro 'clavis aeneis vinctum'. iaspidem autem ideo intulit, ne totus a rege discedere videretur: cui propositum est veterum caeremoniarum ritum aliud agens contingere.

[263] demissa ex umeris ex qualitate amictus ornatum amatoris expressit. dives quae munera dido non addidit cuius rei dives, ut alibidives opum variarumetdives equum, dives pictai vestis et auri” . sane hoc loco docuit, flamini a flaminica fieri vestem oportere, cuius lanam ipsa per se et nere debeat et texere: non enim dixit 'fieri iusserat' aut 'miserat'. [quod ad expositionem nominis pertinet.]

[264] et tenvi telas discreverat auro ostendit ipsius manibus textam.

[265] invadit habitum futurae orationis ostendit. et notandum non eum tantum nuntii, sed etiam caduceatoris, id est oratoris, officio fungi: nam et persuadet et nuntiat. tu nunc 'tu' invectio est, et 'nunc', id est hoc tempore, quo tibi navigandum vel pro tua spe laborandum est. altae quam altam vis fieri.

[266] locas pro collocas vel iacis. vxorius nimium uxori deditus vel serviens, ut Horatiusuxorius amnis” .

[267] exstrvis a struice: Plautus in Menaechmistantas struices concinnat patinarias(Men. 102). Naevius nominativo singularistruix malorum” . hev regni sic increpat, ut misereatur.

[268] ipse dat dictis auctoritatem, utquae Phoebo pater omnipotens” , etimperio Iovis huc venio” . claro demittit olympo Olympos quasi ὁλολαμπὴς dictus est: sive mons sit Macedoniae, qui dicitur esse diversorium deorum, sive caelum: unde addidit 'claro', utPlemyrium undosum” . accentus sane Graecus tunc potest esse, si sit Graeca declinatio, ut Olympos Olympon. [nam Latine 'olympi'.]

[269] regnator caelum et terras omnem mundum. torquet utrum quia mundus volubilis est? an 'torquet' regit, sustinet? utcuncta tuo qui bella pater sub numine torques” . numine autem est aut nutu, aut potestate.

[270] haec quae dicturus est: nam supra dicta ex se dixerat. quid strvis utrum aedificas? an moliris? an incipis machinari?

[271] qua spe libycis teris otia terris?? 'terra' totum orbem significat, 'terrae' autem partes sunt. teris per neglegentiam tempora consumis: et est verbum ad ignaviam positum: Sallustiusibi triennio frustra trito” . et cum Iuppiter dixeritinimica in gente moraris” , †adhic non dixit quae non esset intellecturus Aeneas.

[274] surgentem crescentem, utsurgentem in cornua cervumetsurgentemque novae Carthaginis arcem” .

[276] debentur honestius plurali numero respondit. cyllenius antonomasivum est pro proprio. ore oratione.

[277] mortales visus aut oculis se Aeneae sustulit: aut humanam reliquit effigiem, quam sumpserat, ut ab Aenea posset videri: quod melius est. medio sermone atqui exsecutus est omnia quae Iuppiter dixerat; sed sermo est consertio orationis et confabulatio duorum vel plurium: medius ergo est sermo, cum persona, cum qua quis loquitur, non respondet, ut nunc fecit Aeneas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: